| latrones, cum breui circumitu maceriae decurrere ad con- | 42.16.1.1 |
| ficiendum saucium possent, uelut perfecta re in iugum | |
| Parnasi refugerunt eo cursu, ut, cum unus non facile | |
| sequendo per inuia atque ardua moraretur fugam eorum, | |
| <ne> ex conprenso indicium emanaret, occiderint comitem. | 5 |
| ad corpus regis primo amici, deinde satellites ac serui | 2.1 |
| concurrerunt; tollentes sopitum uolnere ac nihil sentien- | 3.1 |
| tem, uiuere tamen ex calore et spiritu remanente in prae- | |
| cordiis senserunt: uicturum exigua ac prope nulla spes | |
| erat. quidam ex satellitibus secuti latronum uestigia, | 4.1 |
| cum usque ad iugum Parnasi nequiquam fatigati per- | |
| uenissent, re infecta redierunt. adgressi facinus Macedo- | 5.1 |
| nes ut <non> inconsulte ita audacter, coeptum nec consulte | |
| et timide reliquerunt. conpotem iam sui regem amici | 6.1 |
| postero die deferunt ad nauem; inde Corinthum, ab | |
| Corintho per Isthmi iugum nauibus traductis, Aegi- | |
| nam traiciunt. ibi adeo secreta eius curatio fuit, ad- | 7.1 |
| mittentibus neminem, ut fama mortuum in Asiam per- | |
| ferret. Attalus quoque celerius, quam dignum concor- | 8.1 |
| dia fraterna erat, credidit; nam et cum uxore fratris | |
| et praefecto arcis tamquam iam haud dubius regni | |
| heres est locutus. quae postea non fefellere Eumenen; | 9.1 |
| et quamquam dissimulare et tacite habere et pati sta- | |
| tuerat, tamen in primo congressu non temperauit, quin | |
| uxoris petendae <im>maturam festinationem fratri obi- | |
| ceret. Romam quoque fama de morte Eumenis per- | 5 |
| lata est. |