| sub idem tempus C. Ualerius ex Graecia, | 42.17.1.1 |
| quo legatus ad uisendum statum regionis eius specu- | |
| landaque consilia Persei regis ierat, rediit, congruentia- | |
| que omnia criminibus ab Eumene adlatis referebat. | |
| simul et adduxerat secum Praxo a Delphis, cuius do- | 2.1 |
| mus receptaculum latronum fuerat, et L. Rammium | |
| Brundisinum, qui talis indicii delator erat. princeps | 3.1 |
| Brundisi Rammius fuit; hospitioque et duces Romanos | |
| omnes et legatos, exterarum quoque gentium insignis, | |
| praecipue regios, accipiebat. ex eo notitia ei cum absente | 4.1 |
| Perseo fuerat; litterisque spem amicitiae interioris | |
| magnaeque inde fortunae facientibus ad regem profec- | |
| tus breui perfamiliaris haberi trahique magis, quam | |
| uellet, in arcanos sermones est coeptus. promissis enim | 5.1 |
| ingentibus praemiis petere institit ab eo rex, quoniam | |
| duces omnes legatique Romani hospitio eius uti ad- | |
| suessent, quibus eorum ipse scripsisset, ut uenenum | |
| dandum curaret. cuius scire se conparationem pluri- | 6.1 |
| mum difficultatis et periculi habere; pluribus consciis | |
| conparari; euentu praeterea incerto esse, ut aut satis | |
| efficacia ad rem peragendam aut tuta ad rem celandam | |
| dentur. se daturum, quod nec in dando nec datum ullo | 7.1 |
| signo deprendi posset. Rammius ueritus, ne, si ab- | 8.1 |
| nuisset, primus ipse ueneni experimentum esset, fac- | |
| turum pollicitus proficiscitur; nec Brundisium ante | |
| redire, quam conuento C. Ualerio legato, qui circa Chal- | |
| cidem esse dicebatur, uoluit. ad eum primum indicio | 9.1 |
| delato, iussu eius Romam simul uenit. introductus in | |
| curiam, quae acta erant, exposuit. |