| haec ad ea, quae ab Eumene delata erant, | 42.18.1.1 |
| accessere, quo maturius hostis Perseus iudicaretur, | |
| quippe quem non iustum modo apparare bellum regio | |
| animo, sed per omnia clandestina grassari scelera latro- | |
| ciniorum ac ueneficiorum cernebant. belli administratio | 2.1 |
| ad nouos consules reiecta est; in praesentia tamen Cn. | |
| Sicinium praetorem, cuius inter ciues et peregrinos | |
| iurisdictio erat, scribere milites placuit, qui Brundisium | 3.1 |
| ducti primo quoque tempore Apolloniam in Epirum | |
| traicerentur ad occupandas maritimas urbes, ubi con- | |
| sul, cui prouincia Macedonia obuenisset, classem appel- | |
| lere tuto et copias per commodum exponere posset. Eu- | 4.1 |
| menes, aliquamdiu Aeginae retentus periculosa et diffi- | |
| cili curatione, cum primum tuto potuit, profectus Per- | |
| gamum, praeter pristinum odium recenti etiam scelere | |
| Persei stimulante <summa> ui parabat bellum. legati eo | 5.1 |
| ab Roma gratulantes, quod e tanto periculo euasisset, | |
| uenerunt. cum Macedonicum bellum in annum dilatum esset, | 6.1 |
| ceteris praetoribus iam in prouincias profectis, M. Iunius | |
| et Sp. Lucretius, quibus Hispaniae prouinciae obuene- | |
| rant, fatigantes saepe idem petendo senatum, tandem | |
| peruicerunt, ut supplementum sibi ad exercitum dare- | 5 |
| tur: tria milia peditum, centum et quinquaginta equites | |
| in Romanas legiones <scribere>, in socialem exercitum | 7.1 |
| quinque milia peditum et trecentos equites imperare | |
| sociis iussi. hoc copiarum in Hispanias cum praetoribus | |
| nouis portatum est. |