| eodem anno, quia per recognitionem Postumi | 42.19.1.1 |
| consulis magna pars agri Campani, quem priuati sine | |
| discrimine passim possederant, recuperata in publi- | |
| cum erat, M. Lucretius tribunus plebis promulgauit, | |
| ut agrum Campanum censores fruendum locarent, | 5 |
| quod factum tot annis post captam Capuam non fuerat, | 2.1 |
| ut in uacuo uageretur cupiditas priuatorum. | |
| cum <in> expectatione senatus esset bello etsi non in- | 3.1 |
| dicto, tamen iam decreto, qui regum suam, qui Persei | |
| secuturi amicitiam essent, legati Ariarathis puerum fi- | |
| lium regis secum adducentes Romam uenerunt; quo- | 4.1 |
| rum oratio fuit, regem educendum filium Romam | |
| misisse, ut iam inde a puero adsuesceret moribus Ro- | |
| manis hominibusque. petere, ut eum non sub hospitum | 5.1 |
| modo priuatorum custodia, sed publicae etiam curae ac | |
| uelut tutelae uellent esse. ea legatio grata senatui fuit; | 6.1 |
| decreuerunt, ut Cn. Sicinius praetor aedis instruendas | |
| locaret, ubi filius regis comitesque eius habitare possent. | |
| et Threcum legatis, Maedis Cepnatisque et Astis socie- | |
| tatem amicitiamque petentibus et, quod petebant, da- | 5 |
| tum est, et munera <binum> milium aeris [summae] in | |
| singulos missa. hos utique populos, quod ab tergo Mace- | 7.1 |
| doniae Threcia esset, adsumptos in societatem gau- | |
| debant. sed ut in Asia quoque et insulis explorata | |
| omnia essent, Ti. Claudium Neronem M. Decimium | |
| legatos miserunt. adire eos Cretam et Rhodum iusse- | 8.1 |
| runt, simul renouare amicitiam, simul speculari, num | |
| sollicitati animi sociorum ab rege Perseo essent. |