| in suspensa ciuitate ad expectationem noui | 42.20.1.1 |
| belli, nocturna tempestate columna rostrata in Capi- | |
| tolio bello Punico <priore posita ob uictoriam M. Aemili> | |
| consulis, cui collega Ser. Fuluius fuit, tota ad imum | |
| fulmine discussa est. ea res prodigii loco habita ad se- | 5 |
| natum relata est; patres et <ad> haruspices referri et de- | 2.1 |
| cemuiros adire libros iusserunt. decemuiri lustrandum | 3.1 |
| oppidum, supplicationem obsecrationemque habendam, | |
| uictimis maioribus sacrificandum et in Capitolio Romae | |
| et in Campania ad Mineruae promunturium renuntia- | |
| runt; ludos per decem dies Ioui optimo maximo primo | 5 |
| quoque die faciendos. ea omnia cum cura facta. haru- | 4.1 |
| spices in bonum uersurum id prodigium, prolationem- | |
| que finium et interitum perduellium portendi respon- | |
| derunt, quod ex hostibus spolia fuissent ea rostra, quae | |
| tempestas disiecisset. accesserunt, quae cumularent re- | 5.1 |
| ligiones animis: Saturniae nuntiatum erat sanguine per | |
| triduum in oppido pluuisse; Calatiae asinum tripedem | |
| natum, et taurum cum quinque uaccis uno ictu fulminis | |
| exanimatos; Auximi terra pluuisse. horum quoque pro- | 6.1 |
| digiorum causa res diuinae factae et supplicatio unum | |
| diem feriaeque habitae. |