| consules ad id tempus in prouinciam non | 42.21.1.1 |
| exierant, quia neque, uti de M. Popilio referrent, se- | |
| natui obsequebantur, et nihil aliud decernere prius sta- | |
| tutum patribus erat. aucta etiam inuidia est Popili | 2.1 |
| litteris [eius], quibus iterum cum Statellatibus Liguri- | |
| bus proconsul pugnasse se scripsit ac sex milia eorum | |
| occidisse; propter cuius iniuriam belli ceteri quoque | |
| Ligurum populi ad arma ierunt. tum uero non absens | 3.1 |
| modo Popilius, qui deditis contra ius ac fas bellum in- | |
| tulisset <et> pacatos ad rebellandum incitasset, sed con- | |
| sules, quod non exirent in prouinciam, in senatu incre- | |
| piti. hoc consensu patrum accensi M. Marcius Sermo | 4.1 |
| et Q. Marcius Scilla, tribuni plebis, et consulibus mul- | |
| tam se dicturos, nisi in prouinciam exirent, denuntia- | |
| runt, et rogationem, quam de Liguribus deditis pro- | |
| mulgare in animo haberent, in senatu recitarunt. san- | 5.1 |
| ciebatur, ut, qui ex Statellis deditis in libertatem resti- | |
| tutus ante kal. Sextiles primas non esset, cuius dolo | |
| malo is in seruitutem uenisset, ut iuratus senatus de- | |
| cerneret, qui eam rem quaereret animaduerteretque. ex | 5 |
| auctoritate deinde senatus eam rogationem promul- | |
| garunt. priusquam proficiscerentur consules, C. Ci- | 6.1 |
| cereio, <praetori> prioris anni, ad aedem Bellonae senatus | |
| datus est. is expositis, quas in Corsica res gessisset, | 7.1 |
| postulatoque frustra triumpho, in monte Albano, quod | |
| iam in morem uenerat, ut sine publica auctoritate fieret, | |
| triumphauit. rogationem Marciam de Liguribus magno | 8.1 |
| consensu plebes sciuit iussitque. ex eo plebiscito C. Li- | |
| cinius praetor consuluit senatum, quem quaerere ea ro- | |
| gatione uellet. patres ipsum eum quaerere iusserunt. |