| tum demum consules in prouinciam profecti | 42.22.1.1 |
| sunt exercitumque a M. Popilio acceperunt. neque ta- | 2.1 |
| men M. Popilius reuerti Romam audebat, ne causam | |
| diceret aduerso senatu, infestiore populo, apud praeto- | |
| rem, qui de quaestione in se <pro>posita senatum consu- | |
| luisset. huic detractationi eius tribuni plebis alterius | 3.1 |
| rogationis denuntiatione occurrerunt, ut, si non ante | |
| idus Nouembres in urbem Romam introisset, de absente | |
| eo C. Licinius statueret ac iudicaret. hoc tractus uinculo | 4.1 |
| cum redisset, ingenti cum inuidia in senatum uenit. | |
| ibi cum laceratus iurgiis multorum esset, senatus con- | 5.1 |
| sultum factum est, ut, qui Ligurum post Q. Fuluium | |
| L. Manlium consules hostes non fuissent, ut eos C. | |
| Licinius Cn. Sicinius praetores in libertatem restituen- | |
| dos curarent, agrumque iis trans Padum consul C. Po- | 5 |
| pilius daret. multa milia hominum hoc senatus consulto | 6.1 |
| restituta in libertatem, transductisque Padum ager est | |
| adsignatus. M. Popilius rogatione Marcia bis apud | 7.1 |
| C. Licinium causam dixit; tertio praetor, gratia con- | |
| sulis absentis et Popiliae familiae precibus uictus, idi- | |
| bus Martiis adesse reum iussit, quo die noui magistra- | |
| tus inituri erant honorem, ne diceret ius, qui priuatus | 5 |
| futurus esset. ita rogatio de Liguribus arte fallaci | 8.1 |
| elusa est. |