| legati Carthaginienses eo tempore Ro- | 42.23.1.1 |
| mae erant et Gulussa, filius Masinissae. inter eos | |
| magnae contentiones in senatu fuere. Carthaginienses | 2.1 |
| querebantur, praeter agrum, de quo ante legati ab | |
| Roma, qui <in> re praesenti cognoscerent, missi essent, | |
| amplius septuaginta oppida castellaque agri Carthagi- | |
| niensis biennio proxumo Masinissam ui atque armis | 5 |
| possedisse: id illi, cui nihil pensi sit, facile esse. Car- | 3.1 |
| thaginienses foedere inligatos silere; prohiberi enim | 4.1 |
| extra fines efferre arma; quamquam sciant in suis | |
| finibus, si inde Numidas pellerent, se gesturos bellum, | |
| illo haud ambiguo capite foederis deterreri, quo diserte | |
| uetentur cum sociis populi Romani bellum gerere. sed | 5.1 |
| iam ultra superbiam crudelitatemque et auaritiam eius | |
| pati non posse Carthaginienses. missos esse <se>, qui ora- | |
| rent senatum, ut trium harum rerum unam ab se im- | |
| petrari sinerent: ut uel ex aequo in<ter regem> socium po- | 6.1 |
| pulumque <Carthaginiensem>, quid cuiusque esset, dis- | |
| ceptarent; uel permitterent Carthaginiensibus, ut ad- | |
| uersus iniusta arma pio iustoque se tutarentur bello; | |
| uel ad extremum, si gratia plus quam ueritas apud eos | 5 |
| ualeret, semel statuerent, quid donatum ex alieno Masi- | |
| nissae uellent. modestius certe daturos eos, et <se> sci- | 7.1 |
| turos, quid dedissent; ipsum nullum praeterquam suae | |
| libidinis arbitrio <finem> facturum. horum si nihil im- | 8.1 |
| petrarent, et aliquod suum post datam a P. Scipione pa- | |
| cem delictum esset, ipsi potius animaduerterent in se. | |
| tutam seruitutem se sub dominis Romanis quam liber- | 9.1 |
| tatem expositam ad iniurias Masinissae malle; perire | 10.1 |
| denique semel ipsis satius esse, quam sub acerbissimi | |
| carnificis arbitrio spiritum ducere. sub haec dicta lacri- | |
| mantes procubuerunt stratique humi non sibi magis | |
| misericordiam quam regi <inuidiam conciliarunt>. | 5 |