| interrogari Gulussam placuit, quid ad ea responderet, | 42.24.1.1 |
| aut, si prius mallet expromere, super qua re Romam ue- | |
| nisset. Gulussa neque sibi facile esse dixit de iis rebus | 2.1 |
| agere, de quibus nihil mandati a patre haberet, neque | |
| patri facile fuisse mandare, cum Carthaginienses nec, | |
| de qua re acturi essent, nec omnino ituros se Romam | |
| indicauerint. in aede Aesculapi clandestinum eos per | 3.1 |
| aliquot noctes consilium principum habuisse, unde * * | |
| praeterea legatos occultis cum mandatis Romam mitti. | |
| eam causam fuisse patri mittendi se Romam, qui de- | 4.1 |
| precaretur senatum, ne quid communibus inimicis cri- | |
| minantibus se <crederent>, quem ob nullam aliam causam | |
| nisi propter constantem fidem erga populum Romanum | |
| odissent. his utrimque auditis senatus, de postulatis | 5.1 |
| Carthaginiensium consultus, responderi ita iussit: Gu- | 6.1 |
| lussam placere extemplo in Numidiam proficisci et | |
| nuntiare patri, ut de iis, de quibus Carthaginienses | |
| querantur, legatos quam primum ad senatum mittat de- | |
| nuntietque Carthaginiensibus, ut ad disceptandum ue- | 5 |
| niant. se alia, quae possent, Masinissae honoris causa | 7.1 |
| et fecisse et facturos esse; ius gratiae non dare. agrum, | 8.1 |
| qua cuiusque sit, possideri uelle, nec nouos statuere fines, | |
| sed ueteres obseruare in animo habere. Carthaginiensi- | 9.1 |
| bus uictis se et urbem et agros concessisse, non ut in pace | |
| eriperent per iniuriam, quae iure belli non ademissent. | |
| ita regulus Carthaginiensesque dimissi. munera ex in- | 10.1 |
| stituto data utrisque aliaque hospitalia comiter conseruata. |