| sub idem tempus Cn. Seruilius Caepio Ap. | 42.25.1.1 |
| Claudius Cento T. Annius Luscus legati ad res repeten- | |
| das in Macedoniam renuntiandamque amicitiam regi | |
| missi redierunt; qui iam sua sponte infestum Persei se- | 2.1 |
| natum insuper accenderunt, relatis ordine, quae ui- | |
| dissent quaeque audissent: uidisse se per omnes urbes | |
| Macedonum summa ui parari bellum. cum ad regem | 3.1 |
| peruenissent, per multos dies conueniendi eius po- | |
| testatem non factam; postremo, cum desperato iam con- | |
| loquio profecti essent, tum demum se ex itinere reuoca- | |
| tos et ad eum introductos esse. suae orationis summam | 4.1 |
| fuisse: foedus cum Philippo ictum <es>se, cum ipso eo | |
| post mortem patris renouatum, in quo diserte prohiberi | |
| eum extra fines arma efferre, prohiberi socios po- | |
| puli Romani lacessere bello. exposita deinde ab se or- | 5.1 |
| dine, quae ipsi nuper in senatu Eumenen uera omnia | |
| et conperta referentem audissent. Samothracae prae- | 6.1 |
| terea per multos dies occultum consilium cum legatio- | |
| nibus ciuitatium Asiae regem habuisse. pro his iniuriis | 7.1 |
| satisfieri senatum aecum censere, reddique sibi res so- | |
| ciisque suis, quas contra ius foederis habeat. regem ad | 8.1 |
| ea primo accensum ira inclementer locutum, auaritiam | |
| superbiamque Romanis obicientem frementemque, quod | |
| alii super alios legati uenirent speculatum dicta facta- | |
| que sua, quod se ad nutum imperiumque eorum omnia | 5 |
| dicere ac facere aecum censerent; postremo multum ac | 9.1 |
| diu uociferatum reuerti postero die iussisse: scriptum | |
| se responsum dare uelle. tum ita sibi scriptum tradi- | 10.1 |
| tum esse: foedus cum patre ictum ad se nihil pertinere; | |
| id se renouari, non quia probaret, sed quia in noua | |
| possessione regni patienda omnia essent, passum. no- | 11.1 |
| uom foedus si secum facere uellent, conuenire prius de | |
| condicionibus debere; si in animum inducerent, ut ex | |
| aequo foedus fieret, et se uisurum, quid sibi faciundum | |
| esset, et illos credere e re publica consulturos. atque ita | 12.1 |
| se proripuisse, et summoueri e regia omnes coeptos. | |
| tum se amicitiam et societatem renuntiasse. qua uoce | |
| eum accensum restitisse atque uoce clara denuntiasse | |
| sibi, ut triduo regni sui decederent finibus. ita se pro- | 13.1 |
| fectos; nec sibi aut manentibus <aut abeuntibus> quid- | |
| quam hospitaliter aut benigne factum. Thessali deinde | |
| Aetolique legati auditi. senatui, ut scirent quam pri- | 14.1 |
| mum, quibus ducibus usura res publica esset, litteras | |
| mitti consulibus placuit, ut, uter eorum posset, Romam | |
| ad magistratus creandos ueniret. |