| nihil magnopere, quod memorari adtineat, | 42.26.1.1 |
| rei publicae eo anno consules gesserant. magis e re | |
| publica uisum erat, conprimi ac sedari exasperatos Li- | |
| gures. cum Macedonicum bellum expectaretur, Gentium | 2.1 |
| quoque, Illyriorum regem, suspectum Issaei legati fe- | |
| cerunt, simul questi fines suos eum depopulatum, si- | |
| mul nuntiantes uno animo uiuere Macedonum atque | |
| Illyriorum regem; communi consilio parare Romanis | 5 |
| bellum; et specie legatorum Illyrios speculatores Romae | 3.1 |
| esse Perse auctore missos, ut, quid ageretur, scirent. | |
| Illyrii uocati in senatum; qui cum legatos se esse missos | 4.1 |
| ab rege dicerent ad purganda crimina, si qua de rege | |
| Issaei deferrent, quaesitum est, quid ita non adissent | 5.1 |
| magistratum, ut ex instituto loca, lautia acciperent, sci- | |
| retur denique uenisse eos et super qua re uenissent? | |
| haesitantibus in responso, ut curia excederent, dictum; | |
| responsum tamquam legatis, qui ut adirent senatum non | 6.1 |
| postulassent, dari non placuit; mittendosque ad regem | |
| legatos censuerunt, qui nuntiarent, quid socii quereren- | |
| tur; senatum existumare non aecum eum facere, qui | |
| ab sociis suis non abstineret iniuriam. in hanc legatio- | 7.1 |
| nem missi A. Terentius Uarro C. Plaetorius C. | |
| Cicereius. ex Asia, qui circa socios reges missi erant, redierunt | |
| legati, qui rettulerunt Eumenen <Aeg>inae, Antiochum | |
| in Syria, Ptolemaeum Alexandriae sese conuenisse. | 5 |
| omnes sollicitatos legationibus Persei, sed egregie <in> | 8.1 |
| fide permanere pollicitosque omnia, quae populus Ro- | |
| manus imperasset, praestaturos. et ciuitates socias | |
| adisse: ceteras satis fidas, Rhodios fluctuantis et inbu- | |
| tos Persei consiliis inuenisse. uenerant Rhodii legati ad | 9.1 |
| purganda ea, quae uolgo iactari de ciuitate sciebant; | |
| ceterum senatum iis non <prius dari, quam no>ui consules | |
| magistratum inissent, placuit. |