| belli apparatum non differendum cen- | 42.27.1.1 |
| suerunt. C. Licinio praetori negotium datur, ut ex uete- | |
| ribus quinqueremibus in naualibus Romae subductis, | |
| quae possent usui esse, reficeret pararetque naues quin- | |
| quaginta. si quid ad eum numerum explendum deesset, | 2.1 |
| C. Memmio collegae in Siciliam scriberet, ut eas, quae | |
| in Sicilia naues essent, reficeret atque expediret, ut | |
| Brundisium primo quoque tempore mitti possent. so- | 3.1 |
| cios nauales libertini ordinis in uiginti et quinque naues | |
| exciuibus Romanis C. Licinius praetor scribere iussus; | |
| in quinque et uiginti parem numerum Cn. Sicinius so- | |
| ciis imperaret; idem praetor peditum octo milia, qua- | 5 |
| dringentos <equites> ab sociis Latini nominis exigeret. | |
| hunc militem qui Brundisi acciperet atque in Macedo- | 4.1 |
| niam mitteret, A. Atilius Serranus, qui priore anno | |
| praetor fuerat, deligitur. Cn. Sicinius praetor ut exer- | 5.1 |
| citum paratum ad traiciendum haberet, C. Popilio con- | |
| suli ex auctoritate senatus C. Licinius praetor scribit, | |
| ut et legionem secundam, quae maxume ueterana in Li- | |
| guribus erat, et <ex> sociis Latini nominis quattuor milia | 5 |
| peditum, ducentos equites idibus Februariis Brundisi | |
| adesse iuberet. hac classe et hoc exercitu Cn. Sicinius | 6.1 |
| prouinciam Macedoniam obtinere, donec successor ue- | |
| niret, iussus, prorogato in annum imperio. ea omnia, | |
| quae senatus censuit, inpigre facta sunt. duodequa- | 7.1 |
| draginta quinqueremes ex naualibus deductae; qui de- | |
| duceret eas Brundisium, L. Porcius Licinus praeposi- | |
| tus; duodecim ex Sicilia missae. ad frumentum classi | 8.1 |
| exercituique coemendum in Apuliam Calabriamque tres | |
| legati missi, Sex. Digitius T. Iuuentius M. Caecilius. | |
| ad omnia praeparata Cn. Sicinius praetor, paludatus | |
| ex urbe profectus, Brundisium uenit. | 5 |