| exitu prope anni C. Popilius consul Ro- | 42.28.1.1 |
| mam redit aliquanto serius, quam <senatus> censuerat, | |
| cui primo quoque tempore magistratus creari, cum tan- | |
| tum bellum immineret, e re publica uisum erat. itaque | 2.1 |
| non secundis auribus patrum auditus est consul, cum | |
| in aede Bellonae de rebus in Liguribus gestis dissereret. | |
| succlamationes frequentes erant interrogationesque, cur | 3.1 |
| scelere fratris oppressos Ligures in libertatem non resti- | |
| tuisset. comitia consularia, in quam edicta erant diem, | 4.1 |
| ante diem duodecimum kal. Martias sunt habita. creati | 5.1 |
| consules <P.> Licinius Crassus C. Cassius Longinus. pos- | |
| tero die praetores facti C. Sulpicius Galba L. Furius | |
| Philus L. Canuleius Diues C. Lucretius <Gallus> C. | |
| Caninius Rebilus L. Uillius Annalis. his praetoribus | 6.1 |
| prouinciae decretae, duae iure Romae dicendo, His- | |
| pania et Sicilia et Sardinia, ut uni sors integra esset, | |
| quo senatus censuisset. consulibus designatis imperauit | 7.1 |
| senatus, ut, qua die magistratum inissent, hostiis | |
| maioribus rite mactatis precarentur, ut, quod bellum | |
| populus Romanus in animo haberet gerere, ut id prospe- | |
| rum eueniret. eodem die decreuit senatus, C. Popilius | 8.1 |
| consul ludos per dies decem Ioui optumo maxumo <fieri> | |
| uoueret donaque circa omnia puluinaria dari, <si> res | |
| publica decem annos in eodem statu fuisset. ita ut cen- | 9.1 |
| suerant, in Capitolio uouit consul, ludos fieri donaque | |
| dari, quanta ex pecunia decresset senatus, cum centum | |
| et quinquaginta non minus adessent. praeeunte uerba | |
| Lepido pontifice maxumo id uotum susceptum est. | 5 |
| eo anno sacerdotes publici mortui L. Aemilius Papus | 10.1 |
| decemuir sacrorum et Q. Fuluius Flaccus pontifex, qui | |
| priore anno fuerat censor. hic foeda morte perit. ex | 11.1 |
| duobus filiis eius, qui tum in Illyrico militabant, nun- | |
| tiatum alterum <mortuum, alterum> graui et periculoso | |
| morbo aegrum esse. obruit animum simul luctus metus- | 12.1 |
| que: mane ingressi cubiculum serui laqueo dependen- | |
| tem inuenere. erat opinio post censuram minus con- | |
| potem fuisse sui; uulgo Iunonis Laciniae iram ob spo- | |
| liatum templum alienasse mentem ferebant. suffectus | 13.1 |
| in Aemili locum decemuir M. Ualerius Messalla; in | |
| Fului pontifex Cn. Domitius Ahenobarbus, oppido adu- | |
| lescens sacerdos, est lectus. |