| P. Licinio C. Cassio consulibus non urbs | 42.29.1.1 |
| tantum Roma nec terra Italia, sed omnes reges ciuitates- | |
| que, quae in Europa quaeque in Asia erant, conuerterant | |
| animos in curam Macedonici ac Romani belli. Eumenen | 2.1 |
| cum uetus odium stimulabat, tum recens ira, quod sce- | |
| lere regis prope ut uictuma mactatus Delphis esset. | |
| Prusias, Bithyniae rex, statuerat abstinere armis <et> | 3.1 |
| euentum expectare; nam neque Romanos posse aequom | |
| censere, aduersus fratrem uxoris <se> arma ferre, et apud | |
| Persea uictorem ueniam per sororem impetrabilem | |
| fore. Ariarathes, Cappadocum rex, praeterquam quod | 4.1 |
| Romanis suo nomine auxilia pollicitus erat, ex quo est | |
| iunctus Eumeni adfinitate, in omnia belli pacisque se | |
| consociauerat consilia. Antiochus inminebat quidem | 5.1 |
| Aegypti regno, et pueritiam regis et inertiam tutorum | |
| spernens; et ambigendo de Coele Syria causam belli | |
| se habiturum existumabat gesturumque id nullo im- | 6.1 |
| pedimento occupatis Romanis in Macedonico bello; | |
| quod <ad> bellum tamen omnia et per suos legatos sena- | |
| tui et ipse legatis eorum enixe pollicitus erat. Ptole- | 7.1 |
| maeus propter aetatem alieni etiam tum arbitrii erat; | |
| tutores et bellum aduersus Antiochum parabant, quo | |
| uindicarent Coelen Syriam, et Romanis omnia pollice- | |
| bantur ad Macedonicum bellum. Masinissa et frumento | 8.1 |
| iuuabat Romanos et auxilia cum elephantis Misagenen- | |
| que filium mittere ad bellum parabat. consilia autem | |
| in omnem fortunam ita disposita habebat: si penes Ro- | 9.1 |
| manos uictoria esset, sua quoque in eodem statu man- | |
| sura esse, neque ultra quidquam mouendum; non enim | |
| passuros Romanos uim Carthaginiensibus adferri; si | 10.1 |
| fractae essent opes Romanorum, quae tum protegerent | |
| Carthaginienses, suam omnem Africam fore. Gentius, | 11.1 |
| rex Illyriorum, fecerat potius, cur suspectus esset Ro- | |
| manis, quam satis statuerat, utram foueret partem, im- | |
| petuque magis quam consilio his aut illis se adiunctu- | |
| rus uidebatur. Cotys Thrax, Odrysarum rex, clam Ma- | 12.1 |
| cedonum partis erat. |