| haec sententia regibus cum esset de bello, | 42.30.1.1 |
| in liberis gentibus populisque plebs ubique omnis ferme, | |
| ut solet, deterioris erat, ad regem Macedonasque incli- | |
| nata; principum diuersa cerneres studia. pars ita in | 2.1 |
| Romanos effusi erant, ut auctoritatem inmodico fauore | |
| corrumperent, pauci ex iis iustitia imperii Romani | 3.1 |
| capti, plures ita, si praecipuam operam nauassent, po- | |
| tentes sese in ciuitatibus suis futuros rati. pars altera | 4.1 |
| regiae adulationis erat; quos<dam> aes alienum et de- | |
| speratio rerum suarum eodem manente statu praecipites | |
| ad nouanda omnia agebat; quosdam uentosum ingenium, | |
| quia <ad> Persea magis aura popularis ierat. tertia pars, | 5.1 |
| optuma eadem et prudentissima, si utique optio domini | |
| potioris daretur, sub Romanis quam sub rege malebat | |
| esse; si liberum in ea re arbitrium fortunae esset, neu- | 6.1 |
| tram partem uolebant potentiorem altera oppressa fieri, | |
| sed inlibatis potius uiribus utriusque partis pacem ex | |
| aequo manere; ita inter utrasque optimam condicionem | |
| ciuitatium fore. protegente altera semper inopem ab | 5 |
| alterius iniuria. haec sentientes certamina fautorum | 7.1 |
| utriusque partis taciti ex tuto spectabant. | |
| consules, quo die magistratum inierunt, ex senatus | 8.1 |
| consulto cum circa omnia fana, in quibus lectisternium | |
| maiorem partem anni esse solet, maioribus hostiis im- | |
| molassent, inde preces suas acceptas ab diis immorta- | |
| libus ominati, senatui rite sacrificatum precationemque | 5 |
| de bello factam renuntiarunt. haruspices ita responde- | 9.1 |
| runt: si quid rei nouae inciperetur, id maturandum | |
| esse; uictoriam, triumphum, propagationem <imperii | |
| portendi. patres, quod bonum faustum> felixque populo | 10.1 |
| Romano esset, centuriatis comitiis primo <quoque> die | |
| ferre ad populum consules iusserunt, ut, quod Perseus | |
| Philippi filius, Macedonum rex, aduersus foedus cum | |
| patre Philippo ictum et secum post mortem eius reno- | 5 |
| uatum sociis populi Romani arma intulisset, agros | |
| uastasset urbesque occupasset, quodque belli parandi | 11.1 |
| aduersus populum Romanum consilia inisset, arma mi- | |
| lites classem eius rei causa comparasset, ut, nisi de iis | |
| rebus satisfecisset, bellum cum eo iniretur. haec rogatio | |
| ad populum lata est. | 5 |