| postquam consul, quae uoluerat, dixit, Sp. | 42.34.1.1 |
| Ligustinus ex eo numero, qui tribunos plebis appella- | |
| uerant, a consule et ab tribunis petit, ut sibi paucis ad | |
| populum agere liceret. permissu omnium ita locutus | 2.1 |
| fertur: 'Sp. Ligustinus [tribus] Crustumina ex Sabinis | |
| sum oriundus, Quirites. pater mihi iugerum agri reli- | |
| quit et paruom tugurium, in quo natus educatusque sum, | |
| hodieque ibi habito. cum primum in aetatem ueni, pater | 3.1 |
| mihi uxorem fratris sui filiam dedit, quae secum nihil | |
| adtulit praeter libertatem pudicitiamque, et cum his | |
| fecunditatem, quanta uel in diti domo satis esset. sex | 4.1 |
| filii nobis, duae filiae sunt, utraeque iam nuptae. filii | |
| quattuor togas uiriles habent, duo praetextati sunt. mi- | 5.1 |
| les sum factus P. Sulpicio C. Aurelio consulibus. in eo | |
| exercitu, qui in Macedoniam est transportatus, bien- | |
| nium miles gregarius fui aduersus Philippum regem; | |
| tertio anno uirtutis causa mihi T. Quinctius Flamini- | 5 |
| nus decumum ordinem hastatum adsignauit. deuicto | 6.1 |
| Philippo Macedonibusque cum in Italiam <re>portati ac | |
| dimissi essemus, continuo miles uoluntarius cum M. | |
| Porcio consule in Hispaniam sum profectus. neminem | 7.1 |
| omnium imperatorum, qui uiuant, acriorem uirtutis | |
| spectatorem ac iudicem fuisse sciunt, qui et illum et | |
| alios duces longa militia experti sunt. hic me imperator | |
| dignum iudicauit, cui primum hastatum prioris cen- | 5 |
| turiae adsignaret. tertio iterum uoluntarius miles factus | 8.1 |
| sum in eum exercitum, qui aduersus Aetolos et An- | |
| tiochum regem est missus. a M'. Acilio mihi primus | |
| princeps prioris centuriae est adsignatus. expulso rege | 9.1 |
| Antiocho, subactis Aetolis reportati sumus in Italiam; | |
| et deinceps bis, quae annua merebant legiones, stipen- | |
| dia feci. bis deinde in Hispania militaui, semel Q. Ful- | |
| uio Flacco, iterum Ti. Sempronio Graccho praetore. | 5 |
| a Flacco inter ceteros, quos uirtutis causa secum ex pro- | 10.1 |
| uincia ad triumphum deducebat, deductus sum; a Ti. | |
| Graccho rogatus in prouinciam ii. quater intra paucos | 11.1 |
| annos primum pilum duxi; quater et tricies uirtutis | |
| causa donatus ab imperatoribus sum; sex ciuicas coronas | |
| accepi. uiginti duo stipendia annua in exercitu emerita | |
| habeo, et maior annis sum quinquaginta. quodsi mihi | 12.1 |
| nec stipendia omnia emerita essent necdum aetas uaca- | |
| tionem daret, tamen, cum quattuor milites pro me uobis | |
| dare, P. Licini, possem, aecum erat me dimitti. sed | 13.1 |
| haec pro causa mea dicta accipiatis uelim; ipse me, | |
| quoad quisquam, qui exercitus scribit, idoneum militem | |
| iudicabit, numquam sum excusaturus. quo ordine me | 14.1 |
| dignum iudicent tribuni militum, ipsorum est potesta- | |
| tis; ne quis me uirtute in exercitu praestet, dabo ope- | |
| ram; et semper ita fecisse me et imperatores mei et, | |
| qui una stipendia fecerunt, testes sunt. uos quoque | 15.1 |
| aecum est, commilitones, etsi appellatione uostrum | |
| usurpatis ius, cum adulescentes nihil aduersus ma- | |
| gistratuum senatusque auctoritatem usquam feceritis, | |
| nunc quoque in potestate consulum ac senatus esse et | 5 |
| omnia honesta loca ducere, quibus rem publicam defen- | |
| suri sitis.' |