| ad subsellia tribunorum res agebatur; eo | 42.33.1.1 |
| M. Popilius consularis, aduocatus <centurionum, et> cen- | |
| turiones et consul uenerunt. consule inde postulante, ut | 2.1 |
| in contione ea res ageretur, populus in contionem aduo- | |
| catus. pro centurionibus M. Popilius, qui biennio ante | |
| consul fuerat, ita uerba fecit: militares homines et sti- | 3.1 |
| pendia iusta et corpora et aetate et adsiduis laboribus | |
| confecta habere; nihil recusare tamen, quo minus ope- | |
| ram rei publicae dent. id tantum deprecari, ne inferiores | |
| iis ordines, quam quos, <cum> militassent, habuissent, ad- | 5 |
| tribuerentur. P. Licinius consul senatus consulta reci- | 4.1 |
| tari iussit, primum, quo bellum senatus Perseo iussisset, | |
| deinde, quo ueteres centuriones quam plurimos ad id | |
| bellum scribi censuisset, nec ulli, qui non maior annis | |
| quinquaginta esset, uacationem militiae esse. depre- | 5.1 |
| catus est deinde, <ne> in nouo bello, tam propinquo Italiae, | |
| aduersus regem potentissimum, aut tribunos militum di- | 6.1 |
| lectum habentis inpedirent, aut prohiberent consulem, | |
| quem cuique ordinem adsignari e re publica esset, eum | |
| adsignare. si quid in ea re dubium esset, ad senatum | |
| reicerent. | 5 |