| inter consules magis cauillatio quam magna | 42.32.1.1 |
| contentio de prouincia fuit. Cassius sine sorte se Mace- | |
| doniam optaturum dicebat, nec posse collegam saluo | |
| iureiurando secum sortiri. praetorem eum, ne in prouin- | 2.1 |
| ciam iret, in contione iurasse se stato loco statisque | |
| diebus sacrificia habere, quae absente se recte fieri non | |
| possent; quae non magis consule quam praetore absente | |
| recte fieri posse, si senatus non, quid uelit in consulatu, | 3.1 |
| potius quam, quid in praetura iurauerit P. Licinius, | |
| animaduertendum esse censeat; se tamen futurum in | |
| senatus potestate. consulti patres, cui consulatum po- | 4.1 |
| pulus Romanus non negasset, <ei> ab se prouinciam negari, | |
| superbum rati, sortiri consules iusserunt. P. Licinio | |
| Macedonia, <C.> Cassio Italia obuenit. legiones inde sor- | 5.1 |
| titi sunt: prima et tertia <ut> in Macedoniam traiceren- | |
| tur, secunda et quarta ut in Italia remanerent. | |
| dilectum consules multo intentiore, quam alias, cura | 6.1 |
| habebant. Licinius ueteres quoque scribebat milites cen- | |
| turionesque; et multi uoluntate nomina dabant, quia | |
| locupletes uidebant, qui priore Macedonico bello aut ad- | |
| uersus Antiochum in Asia stipendia fecerant. cum | 7.1 |
| tribuni militum, qui centuriones * * , sed primum quem- | |
| que citarent, tres et uiginti centuriones, qui primos | |
| pilos duxerant, citati tribunos plebis appellarunt. duo | |
| ex collegio, M. Fuluius Nobilior et M. Claudius Mar- | 5 |
| cellus, ad consules <rem> reiciebant: eorum cognitionem | 8.1 |
| esse debere, quibus dilectus quibusque bellum manda- | |
| tum esset; ceteri cognituros se, de quo appellati essent, | |
| aiebant, et si iniuria fieret, auxilium ciuibus laturos. |