| per idem tempus legati ab rege Perseo | 42.36.1.1 |
| uenerunt. eos in oppidum intromitti non placuit, cum | |
| iam bellum regi eorum et Macedonibus et senatus | |
| decresset et populus iussisset. in aedem Bellonae in se- | 2.1 |
| natum introducti ita uerba fecerunt: mirari Persea re- | |
| gem, quid in Macedoniam exercitus transportati essent; | |
| si impetrari a senatu posset, ut ii reuocentur, regem de | 3.1 |
| iniuriis, si quas sociis factas quererentur, arbitratu se- | |
| natus satisfacturum esse. Sp. Caruilius, ad eam ipsam | 4.1 |
| rem ex Graecia remissus ab Cn. Sicinio, in senatu erat. | |
| is Perrhaebiam expugnatam armis, Thessaliae aliquot | |
| urbes captas, cetera, quae aut ageret aut pararet rex, | |
| cum argueret, respondere ad ea legati iussi. postquam | 5.1 |
| haesitabant, negantes sibi ultra quidquam mandatum | |
| esse, iussi renuntiare regi, consulem P. Licinium breui | |
| cum exercitu futurum in Macedonia esse: ad eum, si | 6.1 |
| satisfacere in animo esset, mitteret legatos. Romam | |
| quod praeterea mitteret, non esse; nemini enim eorum | |
| per Italiam ire liciturum. ita dimissis P. Licinio con- | 7.1 |
| suli mandatum, ut intra undecimum diem iuberet eos | |
| Italia excedere, et Sp. Caruilium mitteret, qui, donec | |
| nauem conscendissent, custodiret. haec Romae acta | 8.1 |
| nondum profectis in prouinciam consulibus. iam Cn. | |
| Sicinius, qui, priusquam magistratu abiret, Brundisium | |
| ad classem et ad exercitum praemissus erat, traiectis | |
| in Epirum quinque milibus peditum, trecentis equiti- | 5 |
| bus, ad Nymphaeum in agro Apolloniati castra habe- | |
| bat. inde tribunos cum duobus milibus militum ad occu- | 9.1 |
| panda Dassaretiorum et Illyriorum castella, ipsis accer- | |
| sentibus praesidia, ut tutiores a finitimorum impetu | |
| Macedonum essent, misit. |