| paucis post diebus Q. Marcius <et> A. Ati- | 42.37.1.1 |
| lius et P. et Ser. Cornelii Lentuli et L. Decimius, le- | |
| gati in Graeciam missi, Corcyram peditum mille se- | |
| cum aduexerunt; ibi inter se et regiones, quas obirent, | |
| et milites diuiserunt. L. Decimius missus est ad Gen- | 2.1 |
| tium regem Illyriorum, quem si aliquem respectum ami- | |
| citiae cum <populo Romano> habere cerneret, retentare | |
| aut etiam ad belli societatem perlicere iussus. Lentuli | 3.1 |
| in Cephallaniam missi, ut in Peloponnesum traicerent | |
| oramque maris in occidentem uersi ante hiemem cir- | |
| cumirent. Marcio et Atilio Epirus, Aetolia, Thessalia | 4.1 |
| circumeundae adsignantur; inde Boeotiam atque Eu- | |
| boeam adspicere iussi, tum in Peloponnesum traicere; | |
| ibi congressuros se cum Lentulis constituunt. prius- | 5.1 |
| quam digrederentur a Corcyra, litterae <a> Perseo ad- | |
| latae sunt, quibus quaerebat, quae causa Romanis aut | |
| in Graeciam traiciendi copias aut urbes occupandi esset. | |
| cui rescribi non placuit, nuntio ipsius, qui litteras attu- | 6.1 |
| lerat, dici, praesidii causa ipsarum urbium Romanos | |
| facere. Lentuli circumeuntes Peloponnesi oppida, cum | 7.1 |
| sine discrimine omnes ciuitates adhortarentur, ut, quo | |
| animo, qua fide adiuuissent Romanos Philippi primum, | |
| deinde Antiochi bello, eodem aduersus Persea iuuarent, | |
| fremitum in contionibus mouebant, Achaeis indignan- | 8.1 |
| tibus eodem se loco esse, qui omnia a principiis Ma- | |
| cedonici belli praestitissent Romanis, <quo> Messenii at- | |
| que Elii, [qui] et [Macedonis] Philippi bello hostes | |
| fuissent <Romanis> et pro Antiocho postea arma aduer- | 5 |
| sus populum Romanum tulissent ac, nuper in Achai- | 9.1 |
| cum contributi concilium, uelut praemium belli se | |
| uictoribus Achaeis tradi quererentur. |