| Marcius et Atilius ad Gitana, Epiri | 42.38.1.1 |
| oppidum, decem milia <a> mari cum escenderent, concilio | |
| Epirotarum habito cum magno omnium adsensu au- | |
| diti sunt; et quadringentos iuuentutis eorum in Orestas, | |
| ut praesidio essent liberatis ab Macedonibus, mise- | 5 |
| runt. inde in Aetoliam progressi ac paucos ibi morati | 2.1 |
| dies, dum in praetoris mortui locum alius sufficeretur, | |
| [et] Lycisco praetore facto, quem Romanorum fauere | |
| rebus satis conpertum erat, transierunt in Thessaliam. | |
| eo legati Acarnanes et Boeotorum exules uenerunt. | 5 |
| Acarnanes nuntiare iussi, quae Philippi primum, An- | 3.1 |
| tiochi deinde bello, decepti pollicitationibus regiis, ad- | |
| uersus populum Romanum commisissent, ea corrigendi | |
| occasionem illis oblatam. si male meriti clementiam po- | 4.1 |
| puli Romani experti essent, bene merendo liberalita- | |
| tem experirentur. Boeotis exprobratum, societatem eos | 5.1 |
| cum Perseo iunxisse. cum culpam in Ismeniam, princi- | |
| pem alterius partis, conferrent et quasdam ciuitates | |
| dissentientis in causam deductas, appariturum id esse | |
| Marcius respondit; singulis enim ciuitatibus de se | 5 |
| ipsis consulendi potestatem facturos. Thessalorum Lari- | 6.1 |
| sae fuit concilium. ibi <et> Thessalis benigna materia gra- | |
| tias agendi Romanis pro libertatis munere fuit, et le- | |
| gatis, quod et Philippi prius et post Antiochi bello | |
| enixe adiuti a gente Thessalorum essent. hac mutua | 7.1 |
| commemoratione meritorum accensi animi multitudinis | |
| ad omnia decernenda, quae Romani uellent. | |
| secundum hoc concilium legati a Perseo rege uene- | 8.1 |
| runt priuati maxime hospitii fiducia, quod ei pater- | |
| num cum Marcio erat. ab huius necessitudinis com- | |
| memoratione orsi petierunt legati, in conloquium ue- | |
| niendi regi potestatem faceret. Marcius et se ita a patre | 9.1 |
| suo accepisse dixit, amicitiam hospitiumque cum Phi- | |
| lippo fuisse, <et> minime immemorem necessitudinis eius | |
| legationem eam suscepisse. conloquium, si satis com- | 10.1 |
| mode ualeret, non fuisse se dilaturum; nunc, ubi | |
| primum posset, ad Peneum flumen, qua transitus ab | |
| Homolio Dium esset, praemissis, qui nuntiarent regi, uenturos. |