| et tum quidem ab Dio Perseus | 42.39.1.1 |
| in interiora regni recepit se, leui aura spei obiecta, quod | |
| Marcius ipsius causa suscepisse se legationem dixisset; | |
| post dies paucos ad constitutum locum uenerunt. mag- | 2.1 |
| nus comitatus fuit regius cum amicorum tum satelli- | |
| tum turba stipante. non minore agmine legati uenerunt | |
| et ab Larisa multis prosequentibus et legationibus ci- | |
| uitatium, quae conuenerant Larisam et renuntiare do- | 5 |
| mum certa, quae audissent, uolebant. inerat cura in- | 3.1 |
| sita mortalibus uidendi congredientis nobilem regem | |
| et populi principis terrarum omnium legatos. <ut> in | 4.1 |
| conspectu steterunt, dirimente amni, paulisper inter- | |
| nuntiando cunctatio fuit, utri transgrederentur. ali- | |
| quid illi regiae maiestati, aliquid <hi> populi Romani | |
| nomini, cum praesertim Perseus petisset conloquium, | 5 |
| existumabant deberi. ioco etiam Marcius cunctantis | 5.1 |
| mouit. 'minor' inquit 'ad maiores et'—quod Phi- | |
| lippo ipsi cognomen erat—'filius ad patrem trans- | |
| eat.' facile persuasum id regi est. aliud deinde ambi- | 6.1 |
| gebatur, cum quam multis transiret. rex cum omni | |
| comitatu transire aecum censebat; legati uel cum tri- | |
| bus uenire iubebant uel, si tantum agmen traduceret, | |
| obsides dare, nihil fraudis fore in conloquio. Hippian | 7.1 |
| et Pantauchum, quos et legatos miserat, principes ami- | |
| corum, obsides dedit. nec tam in pignus fidei obsides | |
| desiderati erant, quam ut appareret sociis nequaquam | |
| ex dignitate pari congredi regem cum legatis. salutatio | 8.1 |
| non tamquam hostium, sed hospitalis ac benigna fuit, | |
| positisque sedibus consederunt. |