| cum paulisper silentium fuisset, 'expectari | 42.40.1.1 |
| nos' inquit Marcius 'arbitror, ut respondeamus litteris | |
| tuis, quas Corcyram misisti, in quibus quaeris, quid ita | |
| legati cum militibus uenerimus et praesidia in singulas | |
| urbes dimittamus. ad hanc interrogationem tuam et non | 2.1 |
| respondere, uereor, ne superbum sit, et uera respondere | |
| ne nimis acerbum audienti tibi uideatur. sed cum aut | 3.1 |
| uerbis castigandus aut armis sit, qui foedus rumpit, | |
| sicut bellum aduersus te alii quam mihi mandatum | |
| malim, ita orationis acerbitatem aduersus hospitem, | |
| utcumque est, subibo, sicut medici, cum salutis causa | 5 |
| tristiora remedia adhibent. ex quo regnum adeptus | 4.1 |
| es, unam rem te, quae facienda fuerit, senatus fecisse | |
| censet, quod legatos Romam ad renouandum <foedus mi- | |
| seris, quod tamen ipsum tibi non fuisse renouandum> | |
| iudicat potius quam, cum renouatum esset, uiolandum. | 5 |
| Abrupolim, socium atque amicum populi Romani, | 5.1 |
| regno expulisti; Arthetauri interfectores, ut caede, ne | |
| quid ultra dicam, <te> laetatum appareret, recepisti, qui | |
| omnium Illyriorum fidissimum Romanis regulum occi- | |
| derant; per Thessaliam et Maliensem agrum cum exer- | 6.1 |
| citu contra foedus Delphos isti; Byzantiis item contra | |
| foedus misisti auxilia; cum Boeotis, sociis nostris, | |
| secretam tibi ipsi societatem, quam non licebat, iu- | |
| reiurando pepigisti; Thebanos legatos, Euersam et | 7.1 |
| Callicritum, uenientis ad nos, quaerere malo, quis in- | |
| terfecerit, quam arguere. in Aetolia bellum intestinum | |
| et caedes principum per quos, nisi per tuos, factae ui- | |
| deri possunt? Dolopes a te ipso euastati sunt. Eumenes | 8.1 |
| rex, ab Roma cum in regnum rediret, prope ut uictu- | |
| ma Delphis in sacrato loco ante aras mactatus, quem | |
| insimulet, piget referre; quae hospes Brundisinus occul- | 9.1 |
| ta facinora indicet, certum habeo et scripta tibi omnia | |
| ab Roma esse et legatos renuntiasse tuos. haec ne di- | 10.1 |
| cerentur a me, uno modo uitare potuisti, non quaerendo, | |
| quam ob causam exercitus in Macedoniam traicerentur, | |
| aut praesidia in sociorum urbes mitteremus. quae- | |
| renti tibi superbius tacuissemus, quam uera respondi- | 5 |
| mus. equidem pro paterno nostro hospitio faueo ora- | 11.1 |
| tioni tuae et opto, ut aliquid mihi materiae praebeas | |
| agendae tuae apud senatum causae.' |