| ad ea rex: 'bonam causam, si apud iudices | 42.41.1.1 |
| aequos ageretur, apud eosdem et accusatores et iudices | |
| agam. eorum autem, quae obiecta sunt mihi, partim ea | 2.1 |
| sunt, quibus nescio an gloriari debeam, neque quae fa- | |
| teri erubescam, partim quae uerbo obiecta uerbo ne- | |
| gare <satis> sit. quid enim, si legibus uestris hodie reus | 3.1 |
| sim, aut index Brundisinus aut Eumenes mihi obiciat, | |
| ut accusare potius uere quam conuiciari uideantur? sci- | 4.1 |
| licet nec Eumenes, cum tam multis grauis publice ac | |
| priuatim sit, alium quam me inimicum habuit; neque | |
| ego potiorem quemquam ad ministeria facinorum quam | |
| Rammium, quem neque umquam ante uideram nec eram | 5 |
| postea uisurus, inuenire potui. et Thebanorum, quos | 5.1 |
| naufragio perisse constat, et Arthetauri caedis mihi red- | |
| denda ratio est; in qua tamen nihil ultra obicitur, | |
| quam interfectores eius in regno exulasse meo. cuius | 6.1 |
| condicionis iniquitatem ita non sum recusaturus, si uos | |
| quoque accipitis, ut, quicumque exules in Italiam | |
| aut Romam se contulerunt, his facinerum, propter | |
| quae damnati sunt, auctores uos fuisse fateamini. si | 7.1 |
| hoc et uos recusabitis et omnes aliae gentes, ego quo- | |
| que inter ceteros ero. et hercule, quid adtinet cuiquam | |
| exilium patere, si nusquam exuli futurus locus est? | |
| ego tamen istos, ut primum in Macedonia esse ad- | 8.1 |
| monitus a uobis conperi, requisitos abire ex regno iussi | |
| et in perpetuum interdixi finibus meis. et haec qui- | 9.1 |
| dem mihi tamquam causam dicenti reo obiecta sunt; illa | |
| tamquam regi et quae de foedere, quod mihi est uobis- | |
| cum, disceptationem habeant. nam si est in foedere ita | 10.1 |
| scriptum, ut ne si bellum quidem quis inferat, tueri | |
| me regnumque meum liceat, mihi fatendum est, quod | |
| me armis aduersus Abrupolim, socium populi Romani, | |
| defenderim, foedus uiolatum esse. sin autem hoc et | 11.1 |
| ex foedere licuit et iure gentium ita comparatum est, | |
| ut arma armis propulsentur, quid tandem me facere | |
| decuit, cum Abrupolis fines mei regni usque ad Amphi- | |
| polim peruastasset, multa libera capita, magnam uim | 5 |
| mancipiorum, multa milia pecorum abegisset? quiesce- | 12.1 |
| rem et paterer, donec Pellam et in regiam meam arma- | |
| tus peruenisset? at enim bello quidem iusto sum per- | |
| secutus, sed uinci non oportuit eum, neque alia, quae | |
| uictis accidunt, pati; quorum casum cum ego subierim, | 5 |
| qui sum armis lacessitus, quid potest queri sibi accidisse, | |
| qui causa belli fuit? non sum eodem modo defensurus, | 13.1 |
| Romani, quod Dolopas armis coercuerim; quia, etsi | |
| non merito eorum, iure feci meo, cum mei regni, meae | |
| dicionis essent, uestro decreto patri adtributi meo. nec, | 14.1 |
| si causa reddenda sit, non uobis nec foederatis, sed iis, | |
| qui <ne> in seruos quidem saeua atque iniusta imperia | |
| probant, plus aequo et bono saeuisse in eos uideri | |
| possum; quippe Euphranorem, praefectum a me in- | 5 |
| positum, ita occiderunt, ut mors poenarum eius le- | |
| uissima fuerit. |