| at cum processissem inde ad | 42.42.1.1 |
| uisendas Larisam et Antronas et Pteleon, qua in pro- | |
| pinquo Delphi s<unt>, sacrificandi causa, <ut> multo ante | |
| debita uota persoluerem, Delphos escendi. et his, cri- | 2.1 |
| minis augendi causa, cum exercitu me isse adicitur; sci- | |
| licet, ut, quod nunc uos facere queror, urbes occuparem, | |
| arcibus inponerem praesidia. uocate in concilium Grae- | 3.1 |
| ciae ciuitates, per quas iter feci, queratur unusquilibet | |
| militis mei iniuriam; non recusabo, quin simulato | |
| sacrificio aliud petisse uidear. Aetolis et Byzantiis | 4.1 |
| praesidia misimus et cum Boeotis amicitiam fecimus. | |
| haec, qualiacumque sunt, per legatos meos non solum | |
| indicata sed etiam excusata sunt saepe in senatu uestro, | |
| ubi aliquos ego disceptatores non tam aequos quam te, | 5 |
| <Q.> Marci, paternum amicum et hospitem, habebam. sed | 5.1 |
| nondum Romam accusator Eumenes uenerat, qui calum- | |
| niando omnia detorquendoque suspecta et inuisa effi- | |
| ceret et persuadere uobis conaretur, non posse Grae- | |
| ciam in libertate esse et uestro munere frui, quoad | 5 |
| regnum Macedoniae incolume esset. circumagetur hic | 6.1 |
| orbis; erit mox, qui arguat nequiquam Antiochum | |
| ultra iuga Tauri emotum; grauiorem multo Asiae, | |
| quam Antiochus fuerit, Eumenen esse; conquiescere | |
| socios uestros non posse, quoad regia Pergami sit; eam | 5 |
| arcem supra capita finitimarum ciuitatium imposi- | |
| tam. ego haec, Q. Marci et A. Atili, quae aut a uobis | 7.1 |
| obiecta aut purgata a me sunt, talia esse scio, ut | |
| aures, ut animi audientium sint, nec tam referre, | |
| quid ego aut qua mente fecerim, quam, quomodo id | |
| uos factum accipiatis. conscius mihi sum nihil me | 8.1 |
| scientem deliquisse, et, si quid fecerim inprudentia | |
| lapsus, corrigi me et emendari castigatione hac posse. | |
| nihil certe insanabile nec, quod bello et armis perse- | 9.1 |
| quendum esse censeatis, commisi; aut frustra clemen- | |
| tiae grauitatisque uestrae fama uolgata per gentes est, | |
| si talibus de causis, quae uix querella et expostula- | |
| tione dignae sunt, arma capitis et regibus sociis bella | 5 |
| infertis.' |