| haec dicenti ei sum adsensum esset, Mar- | 42.43.1.1 |
| cius auctor fuit mittendi Romam legatos; cum expe- | |
| rienda omnia ad ultimum nec praetermittendam spem | |
| ullam censuisset <rex>, reliqua consultatio erat, quonam | |
| modo tutum iter legatis esset. ad id <cum> necessaria | 2.1 |
| petitio indutiarum uideretur cuperetque Marcius neque | |
| aliud conloquio petisset, grauate et in magnam gratiam | |
| petentis concessit. nihil enim satis paratum ad bellum | 3.1 |
| in praesentia habebant Romani, non exercitum, non | |
| ducem, cum Perseus, ni spes uana pacis occaecasset con- | |
| silia, omnia praeparata atque instructa <haberet>, et suo | |
| maxime tempore atque alieno hostibus incipere bellum | 5 |
| posset. ab hoc conloquio, fide indutiarum interposita, le- | 4.1 |
| gati Romani in Boeotiam †comparati sunt. ibi iam mo- | 5.1 |
| tus coeperat esse discedentibus a societate communis | |
| concilii Boeotorum quibusdam populis, ex quo renun- | |
| tiatum erat respondisse legatos appariturum, quibus | |
| populis proprie societatem cum rege iungi displicuisset. | 5 |
| primi a Chaeronia legati, deinde a Thebis in ipso iti- | 6.1 |
| nere occurrerunt, adfirmantes non interfuisse se, quo | |
| societas ea decreta esset, concilio; quos legati, nullo | |
| in praesentia responso dato, Chalcidem se sequi iusse- | |
| runt. Thebis magna contentio orta erat ex alio certa- | 7.1 |
| mine. comitiis praetoris <et> Boeot<arch>arum uicta pars | |
| iniuriam persequens coacta multitudine decreuit, ne | |
| Boeotarchae urbibus reciperentur. exules Thespias uni- | 8.1 |
| uersi concesserunt; inde—recepti enim sine cuncta- | |
| tione erant—Thebas iam mutatis animis reuocati | |
| decretum faciunt, ut duodecim, qui priuati coetum et | |
| concilium habuissent, exilio multarentur. nouus deinde | 9.1 |
| praetor—Ismenias is erat, uir nobilis ac potens— | |
| capitalis poenae absentis eos decreto damnat. Chal- | |
| cidem fugerant; inde ad Romanos Larisam profecti | |
| causam cum Perseo societatis in Ismeniam contulerant; | 5 |
| ex <ea> contentione ortum certamen. utriusque [tamen] | 10.1 |
| partis legati ad Romanos uenerunt, et exules accusato- | |
| resque Ismeniae et Ismenias ipse. |