| inde legatio sub idem tempus in Asiam <et> | 42.45.1.1 |
| circum insulas missa. tres erant legati, Ti. Claudius | 2.1 |
| Sp. Postumius M. Iunius. ii circumeuntes hortabantur | |
| socios ad suscipiendum aduersus Persea <pro> Romanis | |
| bellum; et, quo quaeque opulentior ciuitas erat, eo | |
| accuratius agebant, quia minores secuturae maiorum | 5 |
| auctoritatem erant. Rhodii maximi ad omnia momenti | 3.1 |
| habebantur, quia non fouere tantum, sed adiuuare | |
| etiam uiribus suis bellum poterant, quadraginta naui- | |
| bus auctore Hegesilocho praeparatis; qui cum in summo | 4.1 |
| magistratu esset—prytanin ipsi uocant—, multis | |
| orationibus peruicerat Rhodios, ut omissa, quam saepe | |
| uanam experti essent, regum fouendorum spe Roma- | |
| nam societatem, unam tum in terris uel uiribus uel fide | 5 |
| stabilem, retinerent. bellum imminere cum Perseo; de- | 5.1 |
| sideraturos Romanos eundem naualem apparatum, quem | |
| nuper Antiochi, quem Philippi ante bello uidissent. tre- | 6.1 |
| pidaturos tum repente paranda classe, cum mittenda | |
| esset, nisi reficere naues, nisi instruere naualibus sociis | |
| coepissent. <id> eo magis enixe faciundum esse, ut cri- | |
| mina delata ab Eumene fide rerum refellerent. his in- | 7.1 |
| citati quadraginta nauium classem instructam ornatam- | |
| que legatis Romanis aduenientibus, ut non expecta- | |
| tam adhortationem esse appareret, ostenderunt. et haec | 8.1 |
| legatio magnum ad conciliandos animos ciuitatium | |
| Asiae momentum fuit. Decimius unus sine ullo effec- | |
| tu, captarum etiam pecuniarum ab regibus Illyrio- | |
| rum suspicione infamis, Romam redit. | 5 |