| Perseus, cum ab conloquio Romanorum in | 42.46.1.1 |
| Macedoniam recepisset sese, legatos Romam de inco- | |
| hatis cum Marcio condicionibus pacis misit; et Byzan- | |
| tium et Rhodum et * * legatis ferendas dedit. in litteris | 2.1 |
| eadem sententia ad omnis erat, conlocutum se cum Ro- | |
| manorum legatis; quae audisset quaeque dixisset, ita | |
| disposita, ut superior fuisse in disceptatione uideri | |
| posset. apud Rhodios legati adiecerunt confidere pacem | 3.1 |
| futuram; auctoribus enim Marcio atque Atilio missos | |
| Romam legatos. si pergerent Romani contra foedus mo- | |
| uere bellum, tum omni gratia, omni ope adnitendum | |
| fore Rhodiis, ut reconcilient pacem; si nihil deprecando | 4.1 |
| proficiant, id agendum, ne omnium rerum ius ac po- | |
| testas ad unum populum perueniat. cum ceterorum id | |
| interesse, tum praecipue Rhodiorum, quo plus inter | |
| alias ciuitates dignitate atque opibus excellant; quae | 5 |
| serua atque obnoxia fore, si nullus alio sit quam ad | |
| Romanos respectus. magis et litterae et uerba legatorum | 5.1 |
| benigne sunt audita, quam momentum ad mutandos | |
| animos habuerunt; potentior esse partis melioris auc- | |
| toritas coeperat. responsum ex decreto est optare pacem | 6.1 |
| Rhodios; si bellum esset, ne quid ab Rhodiis speraret | |
| aut peteret rex, quod ueterem amicitiam, multis magnis- | |
| que meritis pace belloque partam, diiungeret sibi ac | |
| Romanis. ab Rhodo redeuntes Boeotiae quoque ciuita- | 7.1 |
| tes, [et] Thebas et Coroneam et Haliartum, adierunt, | |
| quibus expressum inuitis existimabatur, ut relicta regia | |
| societate Romanis adiungerentur. Thebani nihil moti | 8.1 |
| sunt, quamquam et damnatis principibus et restitutis | |
| exulibus suscensebant Romanis. Coronaei et Haliartii, | 9.1 |
| fauore quodam insito in reges, legatos in Macedo- | |
| niam miserunt praesidium petentes, quo se aduersus | |
| inpotentem superbiam Thebanorum tueri possint. cui | 10.1 |
| legationi responsum ab rege est, praesidium se propter | |
| indutias cum Romanis factas mittere non posse; tamen | |
| ita suadere ab Thebanorum iniuriis, qua possent, ut | |
| se uindicarent, ne Romanis praeberent causam in se | 5 |
| saeuiendi. |