| Marcius et Atilius Romam cum uenissent, | 42.47.1.1 |
| legationem in Capitolio ita renuntiarunt, ut nulla re | |
| magis gloriarentur quam decepto per indutias et spem | |
| pacis rege. adeo enim apparatibus belli fuisse instruc- | 2.1 |
| tum, ipsis nulla parata re, ut omnia opportuna loca | |
| praeoccupari ante ab eo potuerint, quam exercitus in | |
| Graeciam traiceretur. spatio autem indutiarum sumpto | 3.1 |
| aecum <bellum> futurum: illum nihilo paratiorem, Ro- | |
| manos omnibus instructiores rebus coepturos bellum. | |
| Boeotorum quoque se concilium arte distraxisse, ne | |
| coniungi amplius ullo consensu Macedonibus possent. | 5 |
| haec ut summa ratione acta magna pars senatus ad- | 4.1 |
| probabat; ueteres et moris antiqui memores nega- | |
| bant se in ea legatione Romanas agnoscere artes. non | 5.1 |
| per insidias et nocturna proelia, nec simulatam fugam | |
| inprouisosque ad incautum hostem reditus, nec ut astu | |
| magis quam uera uirtute gloriarentur, bella maiores | |
| gessisse: indicere prius quam gerere solitos bella, de- | 5 |
| nuntiare etiam interdum <pugnam et locum> finire, in | |
| quo dimicaturi essent. eadem fide indicatum Pyrrho | 6.1 |
| regi medicum uitae eius insidiantem; eadem Faliscis | |
| uinctum traditum proditorem liberorum; religionis haec | 7.1 |
| Romanae esse, non uersutiarum Punicarum neque calli- | |
| ditatis Graecae, apud <quos> fallere hostem quam ui su- | |
| perare gloriosius fuerit. interdum in praesens tempus | 8.1 |
| plus profici dolo quam uirtute; sed eius demum ani- | |
| mum in perpetuum uinci, cui confessio expressa sit | |
| se neque arte neque casu, sed collatis comminus uiribus | |
| iusto ac pio esse bello superatum. haec seniores, qui- | 9.1 |
| bus noua ac nimis <callida minus> placebat sapientia; | |
| uicit tamen ea pars senatus, cui potior utilis quam ho- | |
| nesti cura erat, ut conprobaretur prior legatio Marci, | |
| et eodem rursus in Graeciam cum * quinqueremibus | 5 |
| remitteretur iubereturque cetera, uti e re publica | |
| maxime uisum esset, agere. A. quoque Atilium mi- | 10.1 |
| serunt ad occupandam Larisam in Thessaliam timen- | |
| tes, ne, si indutiarum dies exisset, <Perseus> praesi- | |
| dio eo misso caput Thessaliae in potestate haberet. | |
| duo milia peditum Atilius ab Cn. Sicinio accersere | 11.1 |
| ad eam rem agendam iussus. et P. Lentulo, qui ex Achaia | 12.1 |
| redierat, trecenti milites Italici generis dati, ut Thebis | |
| daret operam, ut in potestate Boeotia esset. |