| his praeparatis, quamquam ad bellum | 42.48.1.1 |
| consilia erant destinata, senatum tamen praeberi lega- | |
| tis placuit. eadem fere, quae in conloquio ab rege | 2.1 |
| dicta erant, relata ab legatis. insidiarum Eumeni | |
| factarum crimen et maxima cura et minime tamen | |
| probabiliter—manifesta enim res erat—defensum; | |
| cetera deprecatio erat. sed non eis animis audiebantur, | 3.1 |
| qui aut doceri aut flecti possent. denuntiatum, extem- | |
| plo moenibus urbis Romae, Italia intra tricesimum | |
| diem excederent. P. Licinio deinde consuli, cui Mace- | 4.1 |
| donia prouincia obuenerat, denuntiatum, ut exercitui | |
| diem primam quamque diceret ad conueniendum. C. | 5.1 |
| Lucretius praetor, cui classis prouincia erat, cum qua- | |
| draginta quinqueremibus ab urbe profectus; nam ex | |
| refectis nauibus alias in alium usum retineri ad urbem | |
| placuit. praemissus a praetore est frater <M.> Lucretius | 6.1 |
| cum quinqueremi una, iussusque ab sociis ex foedere | |
| acceptis nauibus ad Cephallaniam classi occurrere. ab | 7.1 |
| Reginis triremi una <sumpta>, ab Locris duabus, ab | |
| Uritibus quattuor, praeter oram Italiae superuectus Ca- | |
| labriae extremum promunturium [in] Ionio mari Dyr- | |
| rhachium traicit. ibi decem ipsorum Dyrrhachinorum, | 8.1 |
| duodecim Issaeorum, quinquaginta quattuor Genti regis | |
| lembos nanctus, simulans se credere eos in usum Ro- | |
| manorum conparatos esse, omnibus abductis die ter- | |
| tio Corcyram, inde protinus in Cephallaniam traicit. | 5 |
| C. Lucretius praetor ab Neapoli profectus, superato | 9.1 |
| freto, die quinto in Cephallaniam transmisit. ibi ste- | 10.1 |
| tit classis, simul opperiens, ut terrestres copiae trai- | |
| cerentur, simul ut onerariae ex agmine suo per altum | |
| dissipatae consequerentur. |