| per hos forte dies P. Licinius consul uotis | 42.49.1.1 |
| in Capitolio nuncupatis paludatus ab urbe profectus | |
| est. semper quidem ea res cum magna dignitate ac | 2.1 |
| maiestate agitur; praecipue conuertit oculos animosque, | |
| cum ad magnum nobilemque aut uirtute aut fortuna | |
| hostem euntem consulem prosecuntur. contrahit enim | 3.1 |
| non officii modo cura, sed etiam studium spectaculi, | |
| ut uideant ducem suum, cuius imperio consilioque sum- | |
| mam rem publicam tuendam permiserunt. subit deinde | 4.1 |
| cogitatio animos, qui belli casus, quam incertus fortunae | |
| euentus communisque Mars belli sit; aduersa secundaque, | 5.1 |
| quae inscitia et temeritate ducum clades saepe accide- | |
| rint, quae contra bona prudentia et uirtus attulerit. | |
| quem scire mortalium, utrius mentis, utrius fortunae | 6.1 |
| consulem ad bellum mittant? triumphantemne mox cum | |
| exercitu uictore scandentem in Capitolium ad eosdem | |
| deos, a quibus proficiscatur, uisuri, an hostibus eam | |
| praebituri laetitiam sint? Persei autem regi, aduersus | 7.1 |
| quem ibatur, famam et bello clara Macedonum gens et | |
| Philippus pater, inter multa prospere gesta Romano | |
| etiam nobilitatus bello, praebebat; tum ipsius Persei | |
| numquam, ex quo regnum accepisset, desitum belli ex- | 5 |
| pectatione celebrari nomen. cum his cogitationibus om- | 8.1 |
| nium ordinum homines proficiscentem consulem pro- | |
| secuti sunt. duo consulares tribuni militum cum eo | 9.1 |
| missi, C. Claudius, Q. Mucius, et tres inlustres iuuenes, | |
| P. Lentulus et duo Manli Acidini: alter M. Manli, | |
| alter L. Manli filius erat. cum iis consul Brundisium | 10.1 |
| ad exercitum <profectus> atque inde cum omnibus copiis | |
| transuectus ad Nymphaeum in Apolloniatium agro po- | |
| suit castra. |