| paucos ante dies Perseus, postquam legati ab | 42.50.1.1 |
| Roma regressi praeciderant spem pacis, consilium ha- | |
| buit. ibi aliquam<diu> diuersis sententiis certatum est. | |
| erant, quibus uel stipendium <pendendum>, si iniungere- | 2.1 |
| tur, uel agri parte cedendum, si multarent, quidquid | |
| denique aliud pacis causa patiendum esset, non recu- | |
| sandum uideretur, nec committendum, ut in aleam tanti | |
| casus se regnumque daret. si possessio haud ambigua | 3.1 |
| regni maneret, multa diem tempusque adferre posse, | |
| quibus non amissa modo reciperare, sed timendus ultro | |
| iis esse, quos nunc timeret, posset. ceterum multo | 4.1 |
| maior pars ferocioris sententiae erat. quidquid cessis- | |
| set, cum eo simul regno protinus cedendum esse ad- | |
| firmabant. neque enim Romanos pecunia aut agro | 5.1 |
| egere, sed hoc scire, cum omnia humana, tum maxima | |
| quaeque et regna et imperia sub casibus multis esse. | |
| Carthaginiensium opes fregisse sese, et ceruicibus eorum | 6.1 |
| praepotentem finitimum regem inposuisse; Antiochum | |
| progeniemque eius ultra iuga Tauri emotum; unum | 7.1 |
| esse Macedoniae regnum, et regione propincum, et quod, | |
| sicubi populo Romano sua fortuna labet, antiquos | |
| animos regibus suis uideatur posse facere. dum inte- | 8.1 |
| grae <res sint, statuere> apud animum suum Persea de- | |
| bere, utrum singula concedendo nudatus ad extremum | |
| opibus extorrisque regno Samothraciam aliamue quam | |
| insulam petere ab Romanis, ubi priuatus superstes | 5 |
| regno suo in contemptu atque inopia consenescat, malit, | |
| an armatus uindex fortunae dignitatisque suae, aut, <ut> | 9.1 |
| uiro forti dignum sit, patiatur, quodcumque casus belli | |
| tulerit, aut uictor liberet orbem terrarum ab imperio | |
| Romano. non esse admirabilius Romanos Graecia pelli, | 10.1 |
| quam Hannibalem Italia pulsum esse. neque hercule | |
| uidere, qui conueniat, fratri adfectanti per iniuriam | |
| regnum summa ui restitisse, alienigenis bene parto eo | |
| cedere. postremo ita <de> bello et pace quaeri, ut inter | 11.1 |
| omnes conueniat, nec turpius quicquam esse quam sine | |
| certamine cessisse regno nec praeclarius quam pro | |
| dignitate ac maiestate omnem fortunam expertum esse. |