| Pellae, in uetere regia Macedonum, hoc con- | 42.51.1.1 |
| silium erat. 'geramus ergo' inquit, 'dis bene iuuanti- | |
| bus, quando ita uidetur, bellum'; litterisque circa prae- | |
| fectos dimissis, Citium—Macedoniae oppidum est— | |
| copias omnis contrahit. ipse centum hostiis sacrificio | 2.1 |
| regaliter Mineruae, quam uocant Alcidemon, facto cum | |
| purpuratorum et satellitum manu profectus Citium est. | |
| eo iam omnes Macedonum <et> externorum auxiliorum | |
| conuenerant copiae. castra ante urbem ponit omnisque | 3.1 |
| armatos in campo <in>struxit; summa omnium quadra- | |
| ginta <tria> milia armata fuere; quorum pars ferme di- | |
| midia phalangitae erant; Hippias Beroeaeus praeerat. | 4.1 |
| delecta deinde et uiribus et robore aetatis ex omni caetra- | |
| torum numero duo <milia> erant: agema hanc ipsi le- | |
| gionem uocabant; praefectos habebat Leonnatum et | |
| Thrasippum Eulyestas. ceterorum caetratorum, trium | 5.1 |
| ferme milium hominum, dux erat Antiphilus Edessaeus. | |
| Paeones et ex Paroria et Parastrymonia—sunt autem | |
| ea loca subiecta Thraciae—et Agrianes, admixtis | |
| etiam Threcibus incolis, trium milium ferme et ipsi | 5 |
| expleuerant numerum. armauerat contraxeratque eos | 6.1 |
| Didas Paeon, qui adulescentem Demetrium occiderat. | |
| et armatorum duo milia Gallorum erant; praefectus | 7.1 |
| Asclepiodotus ab Heraclea ex Sintis; tria milia Threcum | |
| liberorum suum ducem habebant. Cretensium par ferme | |
| numerus suos duces sequebatur, Susum Phalasarnaeum | |
| et Syllum Gnosium. et Leonides Lacedaemonius quin- | 8.1 |
| gentis ex Graecia, mixto generi hominum, praeerat. | |
| regii is generis ferebatur, exul, damnatus frequenti | |
| concilio Achaeorum litteris ad Persea deprensis. Aeto- | 9.1 |
| lorum et Boeotorum, qui non explebant plus quam quin- | |
| gentorum omnes numerum, Lyco Achaeus praefectus | |
| erat. ex his mixtis tot populorum, tot gentium auxiliis | |
| duodecim milia armatorum ferme efficiebantur. equi- | 5 |
| tum ex tota Macedonia contraxerat <tria> milia. uenerat | 10.1 |
| eodem Cotys, Seuthis filius, rex gentis Odrysarum, cum | |
| mille delectis equitibus, pari ferme peditum numero. | |
| ita summa totius exercitus triginta nouem milia pedi- | 11.1 |
| tum erant, quattuor equitum. satis constabat, secundum | |
| eum exercitum, quem magnus Alexander in Asiam | |
| traiecit, numquam ullius Macedonum regis copias tan- | |
| tas fuisse. | 5 |