| sextus et uicesimus annus agebatur, ex quo | 42.52.1.1 |
| petenti Philippo data pax erat; per id omne tempus | 2.1 |
| quieta Macedonia et progeniem ediderat, cuius magna | |
| pars matura militiae esset, et leuibus bellis Thracum | |
| accolarum, quae exercerent magis quam fatigarent, sub | |
| adsidua tamen militia fuerat. et diu meditatum Phi- | 3.1 |
| lippo primo, deinde et Persei Romanum bellum, omnia | |
| ut instructa parataque essent, effecerat. mota parumper | 4.1 |
| acies, non iusto decursu tamen, ne stetisse tantum in | |
| armis uiderentur; armatosque, sicut erant, ad contionem | |
| uocauit. ipse constitit in tribunali, circa se habens filios | 5.1 |
| duos, quorum maior Philippus natura frater, adoptione | |
| filius, minor, quem Alexandrum uocabant, naturalis | |
| erat. cohortatus est milites ad bellum; iniurias populi | 6.1 |
| Romani in patrem seque commemorauit: illum omnibus | 7.1 |
| indignitatibus conpulsum ad rebellandum, inter appa- | |
| ratum belli fato oppressum; ad se simul legatos, simul | |
| milites ad occupandas Graeciae urbes missos. fallaci | 8.1 |
| dein conloquio per speciem reconciliandae pacis extrac- | |
| tam hiemem, ut tempus ad conparandum haberent; con- | |
| sulem nunc uenire cum duabus legionibus Romanis, | |
| quae <singulae sena milia peditum>, trecenos equites ha- | 5 |
| beant, et pari ferme numero sociorum peditum equitum- | |
| que. eo ut accedant regum auxilia, Eumenis et Ma- | 9.1 |
| sinissae, non plus <triginta> septem milia peditum, duo | |
| equitum futura. auditis hostium copiis respicerent | 10.1 |
| suum ipsi exercitum, quantum numero, quantum ge- | |
| nere militum praestarent tironibus raptim ad id bellum | |
| conscriptis ipsi, a pueris eruditi artibus militiae, tot | |
| subacti atque durati bellis. auxilia Romanis Lydos et | 11.1 |
| Phrygas et Numidas esse, sibi Thracas Gallosque, fero- | |
| cissimas gentium. arma illos habere ea, quae sibi quis- | |
| que parauerit pauper miles, Macedonas prompta ex | |
| regio apparatu, per tot annos patris sui cura et inpensa | 5 |
| facta. commeatum illis cum procul, tum omnibus sub | 12.1 |
| casibus maritimis fore; se et pecuniam et frumentum, | |
| praeter reditus metallorum, in decem annos seposuisse. | |
| omnia, quae deorum indulgentia, quae regia cura prae- | 13.1 |
| paranda fuerint, plena cumulataque habere Macedonas; | |
| animos habendos esse, quos habuerint maiores eorum, | 14.1 |
| qui Europa omni domita transgressi in Asiam inco- | |
| gnitum famae aperuerint armis orbem terrarum nec | |
| ante uincere desierint, quam Rubro mari inclusis, quod | |
| uincerent, defuerit. at hercule nunc <non> de ultimis In- | 15.1 |
| diae oris, sed de ipsius Macedoniae possessione certamen | |
| fortunam indixisse. cum patre suo gerentis bellum Ro- | |
| manos speciosum Graeciae liberandae <prae>tulisse titu- | |
| lum: nunc propalam Macedoniam in seruitutem petere, | 16.1 |
| ne rex uicinus imperio sit Romano, ne gens bello no- | |
| bilis arma habeat. haec enim tradenda superbis dominis | |
| esse cum rege regnoque, <si> absistere bello et facere im- | |
| perata uelint. | 5 |