| Mylae, pro- | 42.54.1.1 |
| ximum oppidum, ita munitum, ut inexsuperabilis muni- | |
| menti spes incolas ferociores faceret, non portas claudere | |
| regi satis habuerunt, sed probris quoque in ipsum Ma- | |
| cedonasque procacibus iaculati sunt. quae res cum in- | 2.1 |
| festiorem hostem ad oppugnandum fecisset, ipsos de- | |
| speratione ueniae ad tuendos sese acrius accendit. ita- | 3.1 |
| que per triduum ingentibus utrimque animis et op- | |
| pugnata est <urbs et> defensa. multitudo Macedonum ad | |
| subeundum in uicem proelium haud difficulter suppete- | |
| bat; oppidanos, diem noctem eosdem tuentis moenia, | 5 |
| non uulnera modo, sed etiam uigiliae et continens labor | |
| conficiebat. quarto die cum et scalae undique ad muros | 4.1 |
| erigerentur et porta ui maiore oppugnaretur, oppidani | |
| depul<sa ui> muris ad portam tuendam concurrunt erup- | |
| tionemque repentinam in hostis faciunt; quae cum irae | 5.1 |
| magis inconsultae quam uerae fiduciae uirium esset, | |
| pauci et fessi ab integris pulsi terga <dederunt> fugientes- | |
| que per patentem portam hostes acceperunt. ita capta | 6.1 |
| urbs ac direpta est; libera quoque corpora, quae caedi- | |
| bus superfuerunt, uenum data. diruto magna ex parte | |
| et incenso oppido profectus ad Phalannam castra mouit, | |
| inde postero die Gyrtonem peruenit. quo cum T. Mi- | 7.1 |
| nucium Rufum et Hippiam, Thessalorum praetorem, | |
| cum praesidio intrasse accepisset, ne temptata quidem | |
| oppugnatione praetergressus, Elatiam et Gonnum per- | |
| culsis inopinato aduentu oppidanis recepit. utraque | 8.1 |
| oppida in faucibus sunt, qua Tempe adeun<tur>, magis | |
| Gonnus. itaque et firmiore id praesidio tutum equi- | |
| tum peditumque, ad hoc fossa triplici ac uallo muni- | |
| tum reliquit. ipse ad Sycurium progressus opperiri ibi | 9.1 |
| hostium aduentum statuit; simul et frumentari passim | |
| exercitum iubet in subiecto hostium agro. namque Sy- | 10.1 |
| curium est sub radicibus Ossae montis. <is>, qua in meri- | |
| diem uergit, subiectos habet Thessaliae campos, ab | |
| tergo Macedoniam atque Magnesiam. ad has opportuni- | 11.1 |
| tates accedit summa salubritas et copia pluribus cir- | |
| cumiectis fontibus perennium aquarum. |