| sub idem deinde tempus consilium et consul | 42.57.1.1 |
| et rex habuerunt, unde bellum ordirentur. regiis cre- | 2.1 |
| uerant animi uastatione concessa sibi ab hoste Pheraei | |
| agri; itaque eundum inde ad castra nec dandum ultra | |
| spatium cunctandi censebant. et Romani sentiebant | 3.1 |
| cunctationem suam infamem apud socios esse, maxume | |
| indigne ferentis non latam Pheraeis opem. consul- | 4.1 |
| tantibus, quid agerent—aderant autem Eumenes et | |
| Attalus in consilio—, trepidus nuntius adfert hostem | |
| magno agmine adesse. consilio dimisso signum extem- | |
| plo datur, ut arma capiant. interim placet ex regiis | 5.1 |
| auxiliis centum equites et parem numerum iaculatorum | |
| peditum exire. Perseus <hora> ferme diei quarta, cum | 6.1 |
| paulo plus mille passus abesset a castris Romanis, con- | |
| sistere signa peditum iussit; praegressus ipse cum equi- | |
| tibus ac leui armatura; et Cotys cum eo ducesque ali- | |
| orum auxiliorum praecesserunt. minus quingentos pas- | 7.1 |
| sus ab castris aberant, cum in conspectu fuere hostium | |
| equites; duae alae erant magna ex parte Gallorum— | |
| Cassignatus praeerat—et leuis armaturae centum fere | |
| et quinquaginta Mysi et Cretenses. constitit rex, incer- | 8.1 |
| tus, quantae <hostium copiae> essent. duas inde ex agmine | |
| turmas Threcum, duas Macedonum cum binis Creten- | |
| sium cohortibus et Threcum misit. proelium, cum pares | 9.1 |
| numero essent neque ab hac aut illa parte noua auxilia | |
| subuenirent, incerta uictoria finitum est. Eumenis | |
| ferme triginta interfecti, inter quos Cassignatus dux | |
| Gallorum cecidit. et tunc quidem Perseus ad Sycurium | 5 |
| copias reduxit; postero die circa eandem horam in eun- | 10.1 |
| dem locum rex copias admouit plaustris cum aqua se- | |
| quentibus; nam duodecim milium passuum <uia> omnis | |
| sine aqua et plurimi pulueris erat; aduectosque siti, si | |
| primo in conspectu dimicassent, pugnaturos fuisse ap- | 5 |
| parebat. cum Romani quiessent, stationibus etiam in- | 11.1 |
| tra uallum reductis, regii quoque in castra redeunt. hoc | |
| per aliquot dies fecerunt, sperantes fore, ut Romani | |
| equites abeuntium nouissimum agmen adgrederentur; | |
| inde certamine orto, cum longius a castris eos elicuis- | 12.1 |
| sent, facile, ubiubi essent, se, qui equitatu et leui arma- | |
| tura plus possent, conuersuros aciem. |