| sub idem tempus et C. Lucretius praetor, qui | 42.56.1.1 |
| nauibus praeerat ad Cephallaniam, M. Lucretio fratre | |
| cum classe super Maleum Chalcidem iusso petere, ipse | |
| triremem conscendit, sinum Corinthium petens ad | |
| praeoccupandas in Boeotia res. tardior ei nauigatio | 2.1 |
| propter infirmitatem corporis fuit. M. Lucretius, Chal- | 3.1 |
| cidem adueniens, cum a P. Lentulo Haliartum oppu- | |
| gnari audisset, nuntium, praetoris uerbis qui abscedere | |
| eum inde iuberet, misit. Boeotorum iuuentute, quae | 4.1 |
| pars cum Romanis stabat, eam rem adgressus legatus | |
| a moenibus abscessit. haec soluta obsidio locum alteri | 5.1 |
| nouae obsidioni dedit; namque extemplo M. Lucretius | |
| cum exercitu nauali, decem milibus armatorum, ad hoc | |
| duobus milibus regiorum, qui sub Athenaeo erant, Ha- | |
| liartum circumsedit; parantibusque iam oppugnare | 5 |
| superuenit a Creusa praetor. ad idem fere tempus et | 6.1 |
| ab sociis naues Chalcidem conuenerunt, duae Punicae | |
| quinqueremes, duae ab Heraclea ex Ponto triremes, | |
| quattuor Chalcedone, totidem Samo, tum quinque Rho- | |
| diae quadriremes. has praetor, quia nusquam erat ma- | 7.1 |
| ritumum bellum, remisit sociis. et Q. Marcius Chal- | |
| cidem nauibus uenit, Alope <Pthio>tica capta, Larisa, | |
| quae Cremaste dicitur, oppugnata. | |
| cum hic status in Boeotia esset, Perseus, cum ad | 8.1 |
| Sycurium, sicut ante dictum est, statiua haberet, fru- | |
| mento undique circa ex agris conuecto, ad uastandum | 9.1 |
| Pheraeorum <agrum> misit, ratus ad iuuandas sociorum | |
| urbes longius a castris abstractos deprehendi Romanos | |
| posse. quos cum eo tumultu nihil motos animaduertis- | 10.1 |
| set, * * * * praedam quidem praeterquam hominum—pe- | |
| cora autem maxume omnis generis fuere—diuisit ad | |
| epulandum militibus * * * . |