| in hunc modum maxime instructae acies, par | 42.59.1.1 |
| ferme utrimque numerus equitum ac leuis armaturae, | |
| concurrunt, a funditoribus iaculatoribusque, qui prae- | |
| cesserant, proelio orto. primi omnium Thraces, haud | 2.1 |
| secus quam diu claustris retentae ferae, ita concitati cum | |
| ingenti clamore in dextrum cornu, Italicos equites, in- | |
| currerunt, ut usu belli et ingenio inpauida gens turbare- | 3.1 |
| tur * * <gla>diis hastas petere pedites * * nunc succidere | |
| crura <equ>is, nunc ilia suffodere. Perseus, in mediam | 4.1 |
| inuectus aciem, Graecos primo impetu auertit; quibus | |
| <fus>is cum grauis ab tergo instaret hostis, Thessalorum | |
| equitatus, <qui a laeuo> cornu breui spatio diiunctus in | |
| subsidiis fuerat extra concursum, primo spectator cer- | 5 |
| taminis, deinde inclinata re maxumo usui fuit. ceden- | 5.1 |
| tes enim sensim integris ordinibus, postquam se Eume- | |
| nis auxiliis adiunxerunt, et cum eo tutum inter ordines | |
| suos receptum sociis fuga dissipatis dabant et, cum mi- | |
| nus conferti hostes instarent, progredi etiam ausi mul- | 5 |
| tos fugientium obuios exceperunt. nec regii, sparsi iam | 6.1 |
| ipsi passim sequendo, cum ordinatis et certo incedenti- | |
| bus gradu manus conserere audebant. cum uictor equestri | 7.1 |
| proelio rex * * * * paruo momento si adiuuisset debel- | |
| latum esse, et opportune adhortanti superuenit phalanx, | |
| quam sua sponte, ne audaci coepto deessent, Hippias | |
| et Leonnatus raptim adduxerant, postquam prospere | 5 |
| pugnasse equitem acceperunt. fluctuante rege inter | 8.1 |
| spem metumque tantae rei conandae Cretensis Euander, | |
| quo ministro Delphis ad insidias Eumenis regis usus | |
| erat, postquam agmen peditum uenientium sub signis | |
| uidit, ad regem accurrit et monere institit, ne elatus | 9.1 |
| felicitate summam rerum temere in non necessariam | |
| aleam daret; si contentus bene re gesta quiesset eo die, | 10.1 |
| uel pacis honestae condicionem habiturum uel pluri- | |
| mos belli socios, qui fortunam sequerentur, si bellare | |
| mallet. in hoc consilium pronior erat animus regis. ita- | 11.1 |
| que conlaudato Euandro signa referri peditumque ag- | |
| men redire in castra iubet, equitibus receptui canere. |