| cecidere eo die ab Romanis ducenti equites, duo | 42.60.1.1 |
| milia haud minus peditum; capti sescenti ferme. ex | |
| regiis autem uiginti equites, quadraginta pedites inter- | |
| fecti. postquam rediere in castra uictores, omnes quidem | 2.1 |
| laeti, ante alios Thracum insolens laetitia eminebat; | |
| cum cantu enim superfixa <hastis> capita hostium por- | |
| tantes redierunt. apud Romanos non maestitia tantum | 3.1 |
| ex male gesta re, sed pauor etiam erat, ne extemplo | |
| castra hostis adgrederetur. Eumenes <consuli> suadere, ut | |
| trans Peneum transferret castra, ut pro munimento am- | |
| nem haberet, dum perculsi milites animos colligerent. | 5 |
| consul moueri flagitio timoris fatendi; uictus tamen | 4.1 |
| ratione, silentio noctis transductis copiis, castra in ul- | |
| teriore ripa communiuit. rex postero die ad lacessendos | 5.1 |
| proelio hostes progressus, postquam trans amnem in tuto | |
| posita castra animaduertit, fatebatur quidem peccatum, | |
| quod pridie non institisset uictis, sed aliquanto ma- | |
| iorem culpam esse, quod nocte foret cessatum; nam, ut | 6.1 |
| neminem alium suorum moueret, leui armatura inmissa, | |
| trepidantium in transitu fluminis hostium deleri ma- | |
| gna ex parte copias potuisse. Romanis quidem praesens | 7.1 |
| pauor demptus erat, in tuto castra habentibus; dam- | |
| num inter cetera praecipue famae mouebat. et in con- | 8.1 |
| silio apud consulem pro se quisque in Aetolos confere- | |
| bant causam: ab iis fugae terrorisque principium or- | |
| tum; secutos pauorem Aetolorum et ceteros socios Grae- | 9.1 |
| corum populorum. quinque principes Aetolorum, qui | |
| primi terga uertentes conspecti dicebantur, <Romam | |
| missi>. Thessali pro contione laudati, ducesque eorum | 10.1 |
| etiam uirtutis causa donati. |