| ad regem spolia caesorum hostium refere- | 42.61.1.1 |
| bantur. [dona] ex his aliis arma insignia, aliis equos, | 2.1 |
| quibusdam captiuos dono dabat. scuta erant supra mille | |
| quingenta; loricae thoracesque mille amplius summam | |
| explebant; galearum gladiorumque et missilium omnis | |
| generis maior aliquanto numerus. haec per se ampla | 3.1 |
| laetaque multiplicata uerbis regis, quae ad contionem | |
| uocato exercitu habuit. 'praeiudicatum euentum belli | 4.1 |
| habetis. meliorem partem hostium, equitatum Ro- | |
| manum, quo inuictos se esse gloriabantur, fudistis. | |
| equites enim illis principes iuuentutis, equites semi- | 5.1 |
| narium senatus; inde lectos in patres consules, inde | |
| imperatores creant: horum spolia paulo ante diuisi- | |
| mus inter uos. nec minorem de legionibus peditum uic- | 6.1 |
| toriam habetis, quae nocturna fuga uobis subtractae | |
| naufragorum trepidatione passim natantium flumen | |
| compleuerunt. sed facilius nobis sequentibus uictos | 7.1 |
| Peneum superare erit, quam illis trepidantibus fuit; | |
| transgressique extemplo castra oppugnabimus, quae | |
| hodie cepissemus, ni fugissent; aut si acie decernere | 8.1 |
| uolent, eundem pugnae pedestris euentum expectate, | |
| qui equitum in certamine fuit.' et qui uicerant, alacres, | 9.1 |
| spolia caesorum hostium umeris gerentes, decora sua | |
| audiuere, ex eo, quod acciderat, spem futuri praecipien- | |
| tes, et pedites aliena gloria accensi, praecipue qui | 10.1 |
| Macedonum phalangis erant, sibi quoque et nauandae | |
| regi operae et similem gloriam ex hoste pariendi occa- | |
| sionem <optabant. contione> dimissa, postero die profec- | 11.1 |
| tus inde ad Mopselum posuit castra. tumulus hic ante | |
| Tempe eminet et Larisa medius abest Gonnum <eunti>. |