| <Romani> non abscedentes ab ripa Penei trans- | 42.62.1.1 |
| tulerunt in locum tutiorem castra. eo Misagenes Nu- | 2.1 |
| mida uenit cum mille equitibus, pari peditum numero, | |
| ad hoc elephantis duobus et uiginti. per eos dies consi- | 3.1 |
| lium habenti regi de summa <rerum>, cum iam consedisset | |
| ferocia ab re bene gesta, ausi sunt quidam amicorum | |
| consilium dare, ut secunda fortuna in condicionem ho- | |
| nestae pacis uteretur potius, quam spe uana euectus in | 5 |
| casum inreuocabilem se daret. modum inponere secun- | 4.1 |
| dis rebus nec nimis credere serenitati praesentis for- | |
| tunae, prudentis hominis et merito felicis esse. mitte- | 5.1 |
| ret ad consulem, qui foedus in easdem leges renoua- | |
| rent, quibus Philippus pater eius pacem ab T. Quinc- | |
| tio uictore accepisset. neque finiri bellum magnificen- | 6.1 |
| tius quam ab tam memorabili pugna <posse, neque> spem | |
| firmiorem pacis perpetuae dari, quam quae perculsos | |
| aduerso proelio Romanos molliores factura sit ad pa- | |
| ciscendum. quodsi Romani tum quoque insita pertina- | 7.1 |
| cia aequa aspernarentur, deos hominesque et mode- | |
| rationis Persei et illorum peruicacis superbiae futu- | |
| ros testes. numquam ab talibus consiliis abhorrebat re- | 8.1 |
| gis animus. itaque <ut> plurium adsensu conprobata est | |
| sententia, legati ad consulem missi; adhibito frequenti | 9.1 |
| consilio auditi sunt. pacem petiere, uectigal, quantum | 10.1 |
| Philippus pactus esset, daturum Persea Romanis polli- | |
| centes; urbibus, agris locisque, quibus Philippus | |
| cessisset, cessurum <quam> primum. haec legati. summo- | 11.1 |
| tis his cum consultarent, Romana constantia uicit in | |
| consilio. ita tum mos erat, in aduers<is reb>us uoltum | |
| secundae fortunae gerere, moderari animo in secundis. | |
| responderi placuit, ita pacem dari, si de summa rerum | 12.1 |
| liberum senatui permittat rex de se deque uniuersa | |
| Macedonia statuendi ius. haec cum renuntiassent le- | 13.1 |
| gati, miraculo ignaris <Romani> moris pertinacia esse, | |
| et plerique uetare amplius mentionem pacis facere; | |
| ultro mox quaesituros, quod oblatum fastidiant. Per- | 14.1 |
| seus hanc ipsam superbiam—quippe ex fiducia ui- | |
| rium esse—timere, et summam pecuniae augens, si | |
| pretio pacem emere posset, non destitit animum con- | |
| sulis temptare. postquam nihil ex eo, quod primo re- | 15.1 |
| sponderat, mutabat, desperata pace ad Sycurium, unde | |
| profectus erat, redit, belli casum de integro tempta- | |
| turus. |