| fama equestris pugnae uulgata per Grae- | 42.63.1.1 |
| ciam nudauit uoluntates hominum. non enim solum qui | |
| partis Macedonum erant, sed plerique ingentibus Ro- | |
| manorum obligati beneficiis, quidam uim superbiam- | |
| que experti <Persei>, laeti eam famam accepere, non ob | 2.1 |
| aliam causam quam prauo studio, quo etiam in certami- | |
| nibus ludicris uulgus utitur, deteriori atque infirmiori | |
| fauendo. | |
| eodem tempore in Boeotia summa ui Haliartum | 3.1 |
| Lucretius praetor oppugnabat; et quamquam nec ha- | |
| bebant externa auxilia obsessi praeter Coronaeorum | |
| iuniores, qui prima obsidione moenia intrauerant, ne- | |
| que sperabant, tamen ipsi animis magis quam uiribus | 5 |
| resistebant. nam et eruptiones in opera crebro facie- | 4.1 |
| bant, et arietem admotum nunc <saxis ingentibus, nunc> | |
| libramento plumbi grauatum ad terram urguebant, et | |
| si qua declinare nequiuerant ictum, pro diruto muro | |
| nouum tumultuario opere, raptim ex ipsa ruinae strage | 5 |
| congestis saxis, extruebant. cum operibus lentior <oppu- | 5.1 |
| gnatio> esset, scalas per manipulos diuidi praetor iussit, | |
| ut corona undique moenia adgressurus, eo magis suffec- | |
| turam ad id multitudinem ratus, quod, qua parte pa- | |
| lus urbem cingit, nec adtinebat oppugnari nec poterat. | 5 |
| ipse ab ea parte, qua duae turres quodque inter eas | 6.1 |
| muri erat, <corruerat>, duo milia militum delectorum | |
| admouit, <ut> eodem tempore, quo ipse transcendere rui- | |
| nas conaretur, concursu aduersus se oppidanorum facto, | |
| scalis uacua defensoribus moenia capi parte aliqua | 5 |
| possent. haud segniter oppidani uim eius arcere pa- | 7.1 |
| rant. nam super stratum ruinis locum fascibus aridis | |
| sarmentorum iniectis stantes cum ardentibus facibus | |
| accensuros eam se saepem minabantur, ut, incendio | |
| intersaepti ab hoste, spatium ad obiciendum interio- | 5 |
| rem murum haberent. quod inceptum eorum fors in- | 8.1 |
| pediit; nam tantus repente effusus est imber, ut nec | |
| accendi facile pateretur et extingueret accensa. ita- | 9.1 |
| que et transitus per distracta fumantia uirgulta pa- | |
| tuit, et in unius loci praesidium omnibus uersis moenia | |
| quoque pluribus simul partibus scalis capiuntur. in | 10.1 |
| primo tumultu captae urbis seniores inpubesque, quos | |
| casus obuios obtulit, passim caesi; armati in arcem | |
| confugerunt; et postero die, cum spei nihil superesset, | |
| deditione facta sub corona uenierunt. fuerunt autem | 11.1 |
| duo milia ferme et quingenti. ornamenta urbis, sta- | |
| tuae et tabulae pictae, et quidquid pretiosae praedae | |
| fuit, ad naues delatum; urbs diruta a fundamentis. | |
| inde Thebas ductus exercitus; quibus sine certamine | 12.1 |
| receptis urbem tradidit exulibus et qui Romanorum | |
| partis erant; aduersae factionis hominum fautorum- | |
| que regis ac Macedonum familias sub corona uendidit. | |
| his gestis in Boeotia ad mare ac naues redit. | 5 |