| cum haec in Boeotia gererentur, Perseus ad | 42.64.1.1 |
| Sycurium statiua dierum aliquot habuit. ubi cum au- | 2.1 |
| disset raptim Romanos circa ex agris demessum fru- | |
| mentum conuehere, deinde ante sua quemque tentoria | |
| spicas falcibus desecantem, quo purius frumentum te- | 3.1 |
| reret, ingentis aceruos per tota castra stramentorum fe- | |
| cisse, ratus incendio opportuna esse, faces taedamque | |
| et malleolos stuppae inlitos pice parari iubet; atque | |
| ita media nocte profectus, ut prima luce adgressus | 5 |
| falleret. nequiquam primae stationes oppressae: tu- | 4.1 |
| multu ac terrore suo ceteros excitauerunt, signumque | |
| datum est arma extemplo capiendi; simulque in uallo, | |
| ad portas miles instructus erat. <tum uero pudore coeptae | 5.1 |
| temere> et incons<ul>te oppugnationis castrorum Perseus | |
| [et] extemplo circumegit aciem et prima impedimenta | |
| ire, deinde peditum signa ferri iussit; ipse cum equi- | |
| tatu et leui armatura substitit ad agmen cogendum, ra- | 5 |
| tus, id quod accidit, insecuturos ad extrema ab tergo car- | |
| penda hostis. breue certamen leuis armaturae maxime | 6.1 |
| cum procursatoribus fuit; equites peditesque sine tu- | |
| multu in castra redierunt. | |
| demessis circa segetibus Romani ad Crannona, in- | 7.1 |
| tactum agrum, castra mouent. ibi cum securi et prop- | |
| ter longinquitatem et uiae inopis aquarum difficul- | |
| tatem, quae inter Sycurium et Crannona est, statiua | |
| haberent, repente prima luce <in> imminentibus tumu- | 8.1 |
| lis equitatus regius cum leui armatura uisus ingen- | |
| tem tumultum fecit. pridie per meridiem profecti ab | |
| Sycurio erant; peditum agmen sub lucem reliquerant | |
| in proxuma planitie. stetit paulisper <Perseus> in tu- | 9.1 |
| mulis, elici posse ratus ad equestre certamen Roma- | |
| nos; qui postquam nihil mouebant, equitem mittit, | |
| qui pedites referre ad Sycurium signa iuberet; ipse | |
| mox insecutus. Romani equites modico interuallo se- | 10.1 |
| quentes, sicubi sparsos ac dissipatos inuadere possent, | |
| postquam confertos abire signa atque ordines seruan- | |
| tes uiderunt, et ipsi in castra redeunt. |