| eodem tempore de C. Cassio, qui consul priore | 43.5.1.1 |
| anno fuerat, tum tribunus militum in Macedonia cum | |
| A. Hostilio erat, querellae ad senatum delatae sunt, et | |
| legati regis Gallorum Cincibili uenerunt. frater eius | 2.1 |
| uerba in senatu fecit questus Alpinorum populorum | |
| agros, sociorum suorum, depopulatum C. Cassium esse | |
| et inde multa milia hominum in seruitutem abri- | |
| puisse. sub idem tempus Carnorum Histrorumque <et> | 3.1 |
| Iapydum legati uenerunt: duces sibi ab consule Cassio | |
| primum imperatos, qui in Macedoniam ducenti exer- | |
| citum iter monstarent; pacatum ab se tamquam ad | 4.1 |
| aliud bellum gerendum abisse. inde ex medio regressum | |
| itinere hostiliter peragrasse fines suos; caedes passim | |
| rapinasque et incendia facta; nec se ad id locorum scire, | |
| propter quam causam consuli pro hostibus fuerint. et | 5.1 |
| regulo Gallorum absenti et his populis responsum est | |
| senatum ea, quae facta querantur, neque scisse futura, | |
| neque, si sint facta, probare. sed indicta causa dam- | |
| nari absentem consularem uirum iniurium esse, cum is | 5 |
| rei publicae causa absit; ubi ex Macedonia redisset | 6.1 |
| C. Cassius, tum, si coram eum arguere uellent, cognita | |
| re senatum daturum operam, uti satisfiat. nec respon- | 7.1 |
| deri tantum iis gentibus, sed legatos mitti, duos ad re- | |
| gulum trans Alpis, tres circa eos populos placuit, qui | |
| indicarent, quae patrum sententia esset. munera mitti | 8.1 |
| legatis ex binis milibus aeris censuerunt; fratri reguli | |
| haec praecipua, torques duo ex quinque pondo auri facti | |
| et uasa argentea quinque ex uiginti pondo et duo equi | |
| phalerati cum agasonibus et equestria arma ac sagula, | 5 |
| et comitibus eorum uestimenta, liberis seruisque. haec | 9.1 |
| missa; illa petentibus data, ut denorum equorum iis | |
| commercium esset educendique ex Italia potestas fieret. | |
| legati cum Gallis missi trans Alpis C. Laelius, M. | 10.1 |
| Aemilius Lepidus, ad ceteros populos C. Sicinius, P. | |
| Cornelius Blasio, T. Memmius. |