| multarum simul Graeciae Asiaeque ciuitatium | 43.6.1.1 |
| legati Romam conuenerunt. primi Athenienses intro- | 2.1 |
| ducti; ii se, quod nauium habuerint militumque, P. | |
| Licinio consuli et C. Lucretio praetori misisse exposue- | 3.1 |
| runt; quibus eos non usos frumenti sibi centum | |
| milia imperasse; quod, quamquam sterilem terram | |
| ararent, ipsosque etiam agrestis peregrino frumento | |
| alerent, tamen, ne deessent officio, confecisse; et alia, | 5 |
| quae imperarentur, praestare paratos esse. Milesii nihil, | 4.1 |
| <quod> praestitissent, memorantes, si quid imperare ad | |
| bellum senatus uellet, praestare se paratos esse polliciti | |
| sunt. Alabandenses templum Urbis Romae se fecisse | 5.1 |
| commemorauere ludosque anniuersarios ei diuae insti- | |
| tuisse; et coronam auream quinquaginta pondo, quam | 6.1 |
| in Capitolio ponerent donum Ioui optimo maximo, attu- | |
| lisse et scuta equestria trecenta; ea, cui iussissent, tra- | |
| dituros. donum ut in Capitolio ponere et sacrificare | |
| liceret, petebant. hoc <et> Lampsaceni, octoginta pondo | 7.1 |
| coronam adferentes, petebant, commemorantes dis- | 8.1 |
| cessisse se a Perseo, postquam Romanus exercitus in | |
| Macedoniam uenisset, cum sub dicione Persei et ante | |
| Philippi fuissent. pro eo et quod imperatoribus Roma- | 9.1 |
| nis omnia praestitissent, id se tantum orare, ut in ami- | |
| citiam populi Romani reciperentur, et, si pax cum | |
| Perseo fieret, exciperentur, ne in regiam potestatem | |
| reciderent. ceteris legatis comiter responsum; Lampsa- | 10.1 |
| cenos in sociorum formulam referre Q. Maenius prae- | |
| tor iussus. munera omnibus in singulos binum milium | |
| aeris data. Alabandenses scuta reportare ad A. Hosti- | |
| lium consulem in Macedoniam iussi. | 5 |
| et ex Africa legati simul Carthaginiensium <et Ma- | 11.1 |
| sinissae uenerunt: legati Carthaginiensium> tritici de- | |
| ciens centum milia et hordei quingenta indicantes se | |
| ad mare deuecta habere, ut, quo senatus censuisset, de- | |
| portarent; id munus officiumque suum scire minus esse | 12.1 |
| quam pro meritis populi Romani et uoluntate sua; sed | |
| saepe alias bonis in rebus utriusque populi se gra- | |
| torum fideliumque socium muneribus functos esse. | |
| item Masinissae legati tritici eandem summam polli- | 13.1 |
| citi et mille et ducentos equites, duodecim elephantos; | |
| et si quid aliud opus esset, uti inperaret senatus: aeque | |
| propenso animo et, quae ipse ultro pollicitus sit, prae- | |
| staturum esse. gratiae et Carthaginiensibus et regi | 14.1 |
| actae, rogatique, ut ea, quae pollicerentur, ad Hosti- | |
| lium consulem in Macedoniam deportarent. legatis in | |
| singulos binum milium aeris munera missa. |