| Cretensium legatis commemorantibus se, quan- | 43.7.1.1 |
| tum sibi imperatum a P. Licinio consule esset sagitta- | |
| riorum, in Macedoniam misisse, cum interrogati non | 2.1 |
| infitiarentur apud Persea maiorem numerum sagitta- | |
| riorum <suorum> quam apud Romanos militare, respon- | |
| sum est, si Cretenses bene ac nauiter destinarent potio- | 3.1 |
| rem populi Romani quam regis Persei amicitiam ha- | |
| bere, senatum quoque Romanum iis tamquam certis so- | 4.1 |
| ciis responsum daturum esse. interea nuntiarent suis | |
| placere senatui dare operam Cretenses, ut, quos milites | |
| intra praesidia regis Persei haberent, eos primo quoque | |
| tempore domum reuocarent. | 5 |
| Cretensibus cum hoc responso dimissis Chalcidenses | 5.1 |
| uocati, quorum legatio ipso introitu mouit, quod Micy- | |
| thion, princeps eorum, pedibus captus lectica est intro- | |
| latus; ultimae necessitatis extemplo uisa res, in qua | 6.1 |
| ita adfecto excusatio ualetudinis aut ne ipsi quidem pe- | |
| tenda uisa foret aut data petenti non esset. cum sibi | 7.1 |
| nihil uiui relicum praeterquam linguam ad deplorandas | |
| patriae suae calamitates praefatus esset, exposuit ciui- | |
| tatis primum suae benefacta et uetera et ea, quae Persei | |
| bello praestitissent ducibus exercitibusque Romanis; | 5 |
| tum quae primo C. Lucretius in populares suos prae- | 8.1 |
| tor Romanus superbe, auare, crudeliter fecisset; deinde | |
| quae tum cum maxime L. Hortensius faceret. quem ad | 9.1 |
| modum omnia sibi, etiam iis, quae patiantur, tristiora, | |
| patienda esse ducant potius, quam fide decedant, sic, | |
| quod ad Lucretium Hortensiumque attineret, scire | |
| tutius fuisse claudere portas quam in urbem eos acci- | 5 |
| pere. qui exclusissent eos, Emathiam, Amphipolim, | 10.1 |
| Maroneam, Aenum incolumes esse. apud se templa | |
| omnibus ornamentis spoliata; conpilataque sacrilegiis | |
| C. Lucretium nauibus Antium deuexisse; libera cor- | |
| pora in seruitutem abrepta; fortunas sociorum populi | 5 |
| Romani direptas esse et cotidie diripi. nam ex instituto | 11.1 |
| C. Lucreti Hortensium quoque in tectis hieme pariter | |
| atque aestate naualis socios habere, et domos suas plenas | |
| turba nautica esse; uersari inter se, coniuges liberosque | |
| suos, quibus nihil neque dicere pensi sit neque facere. | 5 |