| accersere in senatum Lucretium placuit, ut | 43.8.1.1 |
| disceptaret coram purgaretque sese. ceterum multo plura | 2.1 |
| praesens audiuit, quam in absentem iacta erant; et gra- | |
| uiores potentioresque accessere accusatores duo tribuni | |
| plebis, M'. Iuuentius Talna et Cn. Aufidius. ii non | 3.1 |
| in senatu modo eum lacerarunt, sed in contionem etiam | |
| pertracto multis obiectis probris diem dixerunt. senatus | 4.1 |
| iussu Chalcidensibus Q. Maenius praetor respondit, | |
| quae bene meritos sese et ante et in eo bello, quod ge- | |
| ratur, de populo Romano dicant, ea et scire uera eos | |
| referre senatum et perinde ac debeant grata esse. quae | 5.1 |
| facta <a> C. Lucretio fierique ab L. Hortensio praetori- | |
| bus Romanis querantur, ea neque facta neque fieri uo- | |
| luntate senatus quem non posse existimare, qui sciat | 6.1 |
| bellum Persei et ante Philippo, patri eius, intulisse po- | |
| pulum Romanum pro libertate Graeciae, non ut ea a | |
| magistratibus suis socii atque amici paterentur? litteras | 7.1 |
| se ad L. Hortensium praetorem daturos esse, quae Chal- | |
| cidenses querantur acta, ea senatui non placere; si qui | |
| in seruitutem liberi uenissent, ut eos con<quirendos> | |
| primo quoque tempore restituendosque in libertatem | 5 |
| curaret; sociorum naualium neminem praeter ma- | |
| gistros, in hospitia deduci aequum censere. haec Hor- | 8.1 |
| tensio iussu senatus scripta. munera binum milium aeris | |
| legatis missa et uehicula Micythioni publice locata, | |
| quae eum Brundisium commode perueherent. C. Lu- | 9.1 |
| cretium, ubi dies, quae dicta erat, uenit, tribuni ad po- | |
| pulum accusarunt multamque deciens centum milium | |
| aeris dixerunt. comitiis habitis omnes quinque et tri- | 10.1 |
| ginta tribus eum condemnarunt. |