| in Liguribus eo <anno> nihil memorabile gestum. | 43.9.1.1 |
| nam nec hostes mouerunt arma, neque consul in agrum | |
| eorum legiones induxit; et satis explorata pace eius | 2.1 |
| anni milites duarum legionum Romanarum intra dies | |
| sexaginta, quam in prouinciam uenit, dimisit. soci- | 3.1 |
| orum nominis Latini exercitu mature in hiberna Lunam | |
| et Pisas deducto ipse cum equitibus Galliae prouinciae | |
| pleraque oppida adit. | |
| nusquam alibi quam in Macedonia bellum erat. su- | 4.1 |
| spectum tamen Gentium, Illyriorum regem, habebant. | |
| itaque et octo nauis ornatas a Brundisio senatus cen- | 5.1 |
| suit mittendas ad C. Furium legatum Issam, qui cum | |
| praesidio duarum Issensium nauium insulae praeerat— | |
| duo milia militum in eas naues sunt inposita, quae M. | 6.1 |
| Raecius praetor ex senatus consulto in ea parte Ita- | |
| liae, quae obiecta Illyrico est, conscripsit—, et consul | |
| Hostilius Ap. Claudium in Illyricum <cum> quattuor mi- | |
| libus peditum misit, ut accolas Illyrici tutaretur. qui | 7.1 |
| non contentus iis, quas adduxerat, copiis auxilia ab | |
| sociis conrogando ad octo milia hominum <ex> uario ge- | |
| nere armauit peragrataque omni ea regione ad Lych- | |
| nidum Dassaretiorum consedit. | 5 |