haec et alia haud prospere in Macedonia gesta
|
43.11.1.1
|
ex Sex. Digitio tribuno militum, qui sacrificii causa
|
|
Romam uenerat, sunt audita. propter quae ueriti patres,
|
2.1
|
ne qua maior ignominia acciperetur, legatos in Mace-
|
|
doniam M. Fuluium Flaccum et M. Caninium Rebilum
|
|
miserunt, qui conperta, quae agerentur, referrent; et
|
3.1
|
ut A. Atilius consul comitia consulibus rogandis ita
|
|
ediceret, uti mense Ianuario confici possent, et ut primo
|
|
quoque tempore in urbem rediret. interim M. Raecio
|
4.1
|
praetori mandatum, ut edicto senatores omnes ex tota
|
|
Italia, nisi qui rei publicae causa abessent, Romam
|
|
reuocaret: qui Romae essent, ne quis ultra mille pas-
|
5.1
|
suum ab Roma abesset. ea, uti senatus censuit, sunt
|
|
facta. comitia consularia ante diem quintum kal. Febr.
|
6.1
|
fuere. creati consules sunt Q. Marcius Philippus iterum
|
|
et Cn. Seruilius Caepio. post diem tertium praetores
|
7.1
|
sunt facti C. Decimius, M. Claudius Marcellus, C. Sul-
|
|
picius Gallus, C. Marcius Figulus, Ser. Cornelius Len-
|
|
tulus, P. Fonteius Capito. designatis praetoribus prae-
|
8.1
|
ter duas urbanas quattuor prouinciae sunt decretae: Hi-
|
|
spania et Sardinia et Sicilia et classis. legati ex Mace-
|
9.1
|
donia exacto admodum mense Februario redierunt. hi,
|
|
quas res ea aestate prospere gessisset rex Perseus, re-
|
|
ferebant, quantusque timor socios populi Romani ce-
|
|
pisset tot urbibus in potestatem regis redactis. exer-
|
10.1
|
citum consulis infrequentem commeatibus uulgo datis
|
|
per ambitionem esse; culpam eius rei consulem in tri-
|
|
bunos militum, contra illos in consulem conferre. igno-
|
11.1
|
miniam Claudi temeritate acceptam eleuare eos patres
|
|
†acceperunt, qui perpaucos Italici generis et magna
|
|
<ex parte> tumultuario dilectu conscriptos ibi milites
|
|
amissos referebant. consules designati ubi primum ma-
|
12.1
|
gistratum inissent, de Macedonia referre ad senatum
|
|
iussi; destinataeque prouinciae iis sunt Italia et Mace-
|
|
donia.
|
|
hoc anno intercalatum est: tertio die post Terminalia
|
13.1
|
kalendae intercalariae fuere. sacerdotes intra eum an-
|
|
num mortui sunt L. Flamininus * * pontifices duo de-
|
|
cesserunt, L. Furius Philus et C. Liuius Salinator. in
|
|
locum Furii T. Manlium Torquatum, in Liui M. Ser-
|
5
|
uilium pontifices legerunt.
|
|