| principio insequentis anni cum consules noui | 43.12.1.1 |
| Q. Marcius et Cn. Seruilius de prouinciis rettulissent, | |
| primo quoque tempore aut conparare eos inter se Ita- | |
| liam et Macedoniam aut sortiri placuit; priusquam id | 2.1 |
| sors cerneret, in incertum, ne quid gratia momenti fa- | |
| ceret, in utramque prouinciam, quod res desideraret sup- | |
| plementi decerni.—<decernunt> in Macedoniam pedi- | 3.1 |
| tum Romanorum sex milia, sociorum nominis Latini | |
| sex milia, equites Romanos ducentos quinquaginta, so- | |
| cios trecentos;—ueteres milites dimitti, ita ut in sin- | 4.1 |
| gulas Romanas legiones ne plus sena milia peditum, tre- | |
| ceni equites essent. alteri consuli nullus certus finitus nu- | 5.1 |
| merus ciuium Romanorum, quem in supplementum le- | |
| geret. id modo finitum, ut duas legiones scriberet, quae | |
| quina milia peditum et ducenos haberent, equites tre- | |
| cenos. Latinorum maior quam collegae decretus nume- | 6.1 |
| rus, peditum decem milia et sescenti equites. quattuor | |
| praeterea legiones scribi iussae, quae, si quo opus esset, | |
| educerentur. tribunos iis, non permissum, ut consules | 7.1 |
| facerent: populus creauit. sociis nominis Latini sede- | |
| cim milia peditum et mille equites imperati. hunc exer- | 8.1 |
| citum parari tantum placuit, ut exiret, si quo res posce- | |
| ret. Macedonia maxime curam praebebat. in classem | 9.1 |
| mille socii nauales ciues Romani libertini ordinis, ex | |
| Italia <quingenti> scribi iussi; totidem ut ex Sicilia scri- | |
| berentur; et cui ea prouincia euenisset, mandatum, ut | |
| eos in Macedoniam, ubicumque classis esset, deportandos | 5 |
| curaret. in Hispaniam tria milia peditum Romanorum | 10.1 |
| in supplementum, trecenti equites decreti. finitus ibi | |
| quoque in legiones militum numerus, peditum quina | |
| milia duceni et treceni equites. et sociis imperare prae- | 11.1 |
| tor, cui Hispania obuenisset, iussus quattuor milia pe- | |
| ditum et trecentos equites. |